De helminthiasi : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Isidorus Heller.
- Heller, Isidor.
- Date:
- 1837
Licence: Public Domain Mark
Credit: De helminthiasi : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Isidorus Heller. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
3/32
![MORBI DEFIMTIO. Jlielminthiasis, niorbus verminosus, vermitio, status verminosus, scoleciasis, saburra verminosa, Wurm- kranklieit , Wurmsucbt , Wurmbescliwerden, est ca- chexiae species, e nimia vermium intestinalium copia orta, quae polyblenniac universali affinis, praeter sym- ptomata generaliora blennorrhoeae intestinorum, propria adhuc phaenomena peculiaria vermibus progenita , prae se fert. Prioribus temporibus omnes fere infantium morbi a vermibus deducebantur, novissimis contra morbus ver- minosus auctore Wiechm ann plane est negatus. Utrum-* que vero est rejiciendum. Ii, qui helminthiasin non uti morbum peculiarem agnoscunt, ea re nituntur, quod ver- mes saepe in hominibus admodum sanis sine ulla mole- stia observantur, quamobrem eos morbos, ubi simul ver- mes sedibus exonerantur, non ab his animalibus, sed ab aliis causis internis non satis cognitis derivandos esse censent. Ilis tantum aliquomodo est assentiendum. ]Yam entozoa, eodem modo ut e. gr. calculi renales, non mor- bum ipsum constituunt, sed tantum residua processus cu- jusdam morbosi sunt, quae nonnisi reactione organismi](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22482738_0005.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)