Institutiones medicae hygienes et semiotices generalis usui academico adcommodatae / [Joseph Johann Knolz].
- Knolz, Joseph Johann, 1791-1862.
- Date:
- 1835
Licence: Public Domain Mark
Credit: Institutiones medicae hygienes et semiotices generalis usui academico adcommodatae / [Joseph Johann Knolz]. Source: Wellcome Collection.
30/398 (page 12)
![V2 ]>i<i altiora eveham , atque ex his principiis, per synlhesin inventis, theoriam deinde medicam analysis ope systematice deducam, ubique supremis cogitandi legibus satisfaciens. Hu- jus theoriae centrum ratio quidem erit, sed inclusa in expe- nenliae genuinae sphaera. Aec deero, hujus consilii mei ra- tionem quondam publice reddere uberiorem, quam conces- sum hodie tempus non permittit. Ast meum non est, novam condere theoriam pathologicam, sed eam docere, quae jam exislit. Ast circumspicientem praeceptorem, a tanta theoria- rum diversitate circumdatum, non paucae premunt difficulta- tes, cum viam quaerit, qua vos auditores per tot dogmatum dissensiones, per tantas systematum oppositiones perducat ita, ut veritatem ubique inveniatis. Quid aget? an nova proferat, an vetusta? Qui credit, solam novitatem veri sigillum esse, admodum fallitur: Si enim novissima verissima forent, nul- lum existeret in medicina falsum, cum et vetusta nova quon- dam fuerunt. Qui vero solos veteres genuina instructos scien- tia fuisse putat, non minus errat, nam nos veteribus seniores sumus, cum eorum annis nostros addimus, eorum experien- tiae observationes nostras, et nostros eorum studio labores. Ego quidem sic existimo, nec vetusta mihi nec nova, sed vera tradenda esse 3 veritas namque nec vetusta nec nova sed aeterna est. Hoc autem opus, hic labor, ut ex tot de morbo- rum natura doctrinis discrepantibus veram eruam, quae, ut vestras quondam actiones medicas regat, non in perniciem, sed in solalium et levamen aegrorum cedat, multis premitur difficultatibus, quas, ut melius perspicialis, generalem di- versarum theoriarum pathologicarum conspectum, primis quasi lineis signatum, ante vestros praeterire oculos jubebo, huicque nolas simul paucas addam, distantiam assignantes, ad quam quaelibet theoria medica a veritatis scopo remota mansit. Quodsi omnia, quae hucusque de principatu concerta- runt systemata pathologica, ad principia sua reduxeris3 ad liia tandem pervenies principia, quorum singulum in pro- prium progormiuovit systema, a reliquis mullum diversum,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29309736_0030.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)