Copy 1, Volume 1
Lexicon medicum in quo artis medicae termini anatomiae, chirurgicae, pharmaciae, chemiae, rei botanicae, etc. proprii dilucide breviterque exponuntur / [Steven Blankaart].
- Steven Blankaart
- Date:
- 1832
Licence: Public Domain Mark
Credit: Lexicon medicum in quo artis medicae termini anatomiae, chirurgicae, pharmaciae, chemiae, rei botanicae, etc. proprii dilucide breviterque exponuntur / [Steven Blankaart]. Source: Wellcome Collection.
849/920 (page 823)
![omnium eaprillum est; licet etiam pro differentia alimento- rum, aetatis animalis, aut aliarum circumstantiarum , haec gravitas variabilis sit. . Lactis generatio incipit plerumque post foetus gestationem , vel paulo ante partum, desinit vero in vetulis, gravidis et menstruatis: aliquando tamen ex mammis virginum, imo et virorum, elici potuit, accedente stimulo ex suctione. Ipse quoque chylus lactis denomina- tionem meretur, nisi quod lacti in mammis et uberibus ali- quid pinguedinis animalis accedat. Sic et albi succi ex 'T'a- raxaco, Papavere, 'lithymalo, Esula, etc. emanantes, lac, haeque plantae /aczescenzes vocantur. Notatu tamen maxime dignum est, succum lacteum plantarum flore monopetalo sim- plici, ut Euphorbiae, maxime acrem et causticum , planta- rum vero flore semiflosculoso composito, amaricantem, sed simul aperientem valdeque salutarem esse. Ge. MckA. Qa. Du ait. A. Milk. B. Me. LAC LUNAE est substantia alba, fungosa , friabilis, le- vissima, aqua addita non ductilis, in fornicibus speluncarum aut saxorum commissuris Helvetiae, Germaniae et Norvegiae reperiunda, saporis subdulcis, leviter adstringentis. . Est . Creta friabilissima, levissima, non cohaerens, alba ZZ/aer. Caix Guhr fixa impalpabilis farinosa zz. | Maxime ex de- . compositione. stalactitarum nasci videtur. Qualitas est cre- tacea et calcarea, hinc vires forte, praeter absorbentes, vix ullae, quamvis nonnullis .ad augendum lac commendetur. Prostant exempla, in quibus haec farina: fossilis non sine damno ad panificium adhibita est. | Minus recte ad margas refertur, cum per aquam non fiat ductilis... Vocatur quoque Fungus petraeus, agaricus mineralis, stenomarga. Ge. Mond- : milch, [a monte enim, non a luna, nomen habet.] AergmeA. Ga. .Lait de iune fossile, |.A. IF'hite stonemarle... [lohnius, qui chemicam huius corporis analysin instituit, componi cen- . tum illius partes. reperit e calcis tum carbonicae 50, tum sulphuricae 49, et oxydi ferri et aquae 1.] : LAC SULPHURIS vocatur sedimentum subsidens, post- quam decoctioni sulphuris citrini cum solutione cinerum cla- vellatorum causticorum factae acetum vini inspergitur. Cum floribus sulphuris convenit et ad morbos pulmonum commen- datur. Ge. SeAwefelmilch. Ga. Lait de soufre. [Parandi rationem descripsit Dulk (.PAarmacopoeae borussicae to. 4. p. 7/06.)] à LAC VIRGINUM dicitur mixtura albicans, quae nascitur, dum aquae rosarum tinctura Benzoés instillatur. Commen- datur ut eximium cosmeticum, | Ge, Jungfernmilch....Ga. Lait virginal. b. Maagdemelk. : LACCA.. In Pegu et Siamo invenitur mediae magnitudi- nis. arbor ,. foliis quodammodo Pruni , quae dicitur Ricinoides aromatica arbor, Circaeae foliis hirsutis, floribus spicatis,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29333416_0001_0849.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)