Dissertatio inauguralis medica de hypochondria ... / scripsit Antonius Eckert.
- Eckert, Antonius.
- Date:
- 1841
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio inauguralis medica de hypochondria ... / scripsit Antonius Eckert. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
9/33 (page 9)
![gesJionis fnncUo sufflaminatur, cephalaea, nausea, emesis, anxietas, frigus, sensus lassitudinis inducitur, simul facies pallet, labia tremunt, praecordia intumescunt, respiratio dif- ficilis, pulsus parvus contractus non raro tardus redditur; dum sangvinis torrens intestipa tenuia obruit; pulsus non adeo irregularis e^t, nec facies ita pallere solet, verum inquietudo anxietas major observatur, quae postrema singulari ociili ha- bitu semet manifestat, respiratio est profunda gemens, adest porro anorexia, tensione tamen praecordiorum, nausea vot mituque absente; aegri hoc sub statu pusillanimi, ad fletum proni et simul eloquentes esse solent, querelis suis, quae iii deliria quandoque vera abeunt, aures circumstantium iujplen- tes, et tametsi de magna conquerantur debilitate, inquieti tamen continuo circumcursitant. Insultus tales longo saepe tempore, per horas plures imo dies durant, quo in casu pertinax alvi obstipatio semet associat; atque frequenti sua reversione emaciationem invitant. Congestio ad igtestinum crassum: calorem, pallorem faciei, alvi constipationem, sacralgiam , verbo omnia indu- cere solet symptomata topica, quae affectionem haemorrhoir dalem insigniunt. Nec tamen seniper sedem congestionis' ap- prime assignare licet, cum plures simul partes, nec non et alia viscera: hepar, lien affici possint. Dum sangvis in pec- tore congeritur: tunc aeger dyspnoea, asthmate aut tussi sic- ca continua affligitur, quod tamen symptoma viros hypochon- driacos rarius molestans foeminis hystericis proprium est. Ab eadem circuli abnormitate, quae congestionibus an- sam praebet, pendet quoque pulsatio — momentosum illud phoenomenon hypochondriacis solenne, — qua pulsatione plurimae partes corripi possunt, quaeve demonstrat vascula minima partis cujusdam naturam induisse arteriosam , undo fit, ut sangvinis metamorphosim negligendo, soli ejusdem motui inserviant; qui]>pe arteriae et venae — vnsa sangvi- nem moventia — se habent ad vasa capillaria — sang\i- Reqi mutantia — tamquaiu medium ad scopum; sqopus enim](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22387390_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)