Hieronymi Fracastori Syphilis sive Morbus gallicus / carmen ad optimarum editionum fidem edidit notis et prolegomenis ad historiam morbi gallici facientibus instruxit Ludovicus Choulant.
- Girolamo Fracastoro
- Date:
- 1830
Licence: Public Domain Mark
Credit: Hieronymi Fracastori Syphilis sive Morbus gallicus / carmen ad optimarum editionum fidem edidit notis et prolegomenis ad historiam morbi gallici facientibus instruxit Ludovicus Choulant. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Francis A. Countway Library of Medicine, through the Medical Heritage Library. The original may be consulted at the Francis A. Countway Library of Medicine, Harvard Medical School.
51/88 (page 39)
![Addictum studiis auimum, sed carmina sed te Delectent iuveuumque chori mixtaeque puellae. Parce tamen Veneri mollesque ante omnia vita Coucubitus, nihil est nocuum magis, odit et ipsa 115 Pulchra Veuus tenerae contagem odere puellae. Quod sequitur, victus Tatio tibi maxima habenda est, Nec sit cura tibi, neve observantia maior. Principio quoscunque amnes quoscuuque paludes Quosquelacus liquidi pascunt quosque aequora pisces, 120 Omne genus procul amoveo. Sunt quos tamen usus Liberius, quum res cogit, concedere possit. Omnibus his est alba caro non dura tenaxque, Quos petrae et fluviorum adversa marisque fatigant: Tales nant pelago phycides , rutilaeque per undas 125 Auratae, gobiique et amantes saxea percae, Talis dulcifluum fluviorum scarus ad ora Solus saxa inter depastas ruminat herbas. Sed neque, quae stagnisvolucres quaeque amnibusaltis Degere amant liquidisque cibum perquirere in undis 130 Laudarim: tibi pinguis anas, tibi crudior anser Vitetur, potiusque vigil Capitolia servet, Viteturque gravi coturnix tarda sagiua. Tu teneros lactes, tu pandae abdomina porcae, Porcae heu terga fuge et lumbis ne vescere apriuis, 135 Venatu quamvis toties confeceris apros. - Quiu neque te crudus cucumis, non tubera captent, ]\Teve famem cinara bulbisve salacibus exple. IVon placeat mihi lactis amor, non usus aceti, IVon fumosa mero spumantia pocula Baccho, 140 Quales Cyrnaei colles campique Falerni](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21053078_0051.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)