De encephalomalacia : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Carolus Wendenburg.
- Wendenburg, Carl.
- Date:
- 1843
Licence: Public Domain Mark
Credit: De encephalomalacia : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Carolus Wendenburg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
22/30 page 22
![DECURSUS ET EXITUS MORBI. €5 2 Quod ad tempus attinet, quo Encephalomalacia ab- solvi solet, omnino non certum est atque determinatum. . Saepe enim intra unius vel duorum dierum spatium exi- ■ tus inducitur funestus; aut morbus, aegroti conditione variabili, vel symptomatis pedetentim accrescentibus irrfe- ■ pens, per complures hebdomades, vel menses, vel annosa perdurat. Maximi est momenti hac in re cum corporis > constitutio tum causarum impetus plus minusve fortis et rapidus. De exitu nostri morbi autores eo dissentiunt, quod> alii nullam ejus sanationem admittunt, alii convalescen- tiam se observasse contendunt. Hi enim affirmant, ae- grotos non solum in primo morbi stadio, sed etiam ter- tio in integrum restitutos se vidisse. Tarda vero est- et lenta valetudinis restitutio, neque ulla critica evacua- tione finitur morbus. Quum autem emollitae cerebri partes non redintegTentur, non mirum videtur, pleris- c]ue in casibus incompletam esse sanationem: nec non remanent paralyses partiales, deminutio singularium in- genii facultatum aliaque. Mortem frequentissimum esse- exitum, ex observationibus satis elucet. Haec vero, ubi insequitur, aut insultu paralytico, aut serius febri tor- pida icitur, aut ex complicatione, potissimum Haemor- rhagia in circuitu malaciae, repetit causam.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22478085_0024.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


