Volume 183002
Historiae naturalis libri XXXVII. Ad optimorum librorum fidem editi cum indice rerum / [Pliny].
- Pliny the Elder
- Date:
- 1830
Licence: Public Domain Mark
Credit: Historiae naturalis libri XXXVII. Ad optimorum librorum fidem editi cum indice rerum / [Pliny]. Source: Wellcome Collection.
321/330 page 313
![Satiant equos denae librae, et portione minora ani- malia; obiterque inter ordines allium et caepe seri fertile est. Inventus hic frutex in Cythno insula, in- de translatus est in omnes Cycladas, mox in urbes Graecas, magno casei proventu: propter quod ma- xime miror rarum esse in Italia. Non aestuum, non frigorum, non grandinum, aut nivis iniuriam expave- scit.. Adiicit Hyginus, ne hostium quidem; propter nullam gratiam ligni. XLVIH. Nascuntur et in mari frutices arboresque, minores in nostro. Rubrum enim, et totus Orientis Oceanus refertus est silvis. Non habet lingua alia nomen, quod Graeci vocant phycos: quoniam alga herbarum magis vocabulum intelligitur: hic autem est frutex. Folia lata colore viridi gignit, quod qui- dam prason vocant, alii zostera. Alterum genus eiusdem, capillaceo folio, simile foeniculo, in saxis nascitur: superius in vadis haud procul litore; ver- no utrumque: etinterit autumno. Circa Cretam in- sulam nato in petris purpuras quoque inficiunt, lau- datissimo a parte Aquilonis, aut spongiis. Tertium est gramini simile, radice geniculata et caule, qua- liter calami. XLIX. Aliud genus fruticum bryon vocatur, folio lactucae, rugosiore tantum, iam hoc interius nascens. ]u alto vero abies et quercus cubitali altitudine. Ra- mis earum adhaerent conchae. Quercu et tingi !a- nas tradunt. Glandem etiam quasdam ferre in alto: naufragis haee deprehensa urinantibusque. Et aliae traduntur praegrandes circa Sicyonem: vitis enim passim nascitur: sed ficus sine foliis, rubro cortice. Fit et palma fruticum generis. Extra Herculis co- Iumnas porri fronde nascitur frutex, et alius lauri, et thymi, qui ambo eiecti in pumicem transfigurantur. L. Atin Oriente mirum est, statim a Copto per so- litudines nihil gigni,'praeter spinam, quae sitiens vocatur, et hanc raram admodum: in mari vero Ru- PLixN. Tox. Il.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b33029763_0002_0321.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


