Copy 1, Volume 1
Praxis medica. Ad usum Scholae Valentinae / [Andres Piquer].
- Andrés Piquer
- Date:
- 1786-1789
Licence: Public Domain Mark
Credit: Praxis medica. Ad usum Scholae Valentinae / [Andres Piquer]. Source: Wellcome Collection.
118/238 page 108
![propinabat, Ita tamen , ut ante hujus remedii usum debitis evacuationibus corpus praepararet, ejusque pulveris usus pos- tea per plures dies continuaretur (a). Hanc Casalii observa- tionem eo magis aestimandam censeo, quod apud Lemerium confirmatam reperiam (b). CAPUT X. 'DE CATARRHO. VEtustissImum, omniumque saeculorum calculo compro- batum dogma est, ex capite fluere humores cum spiri- tibus in subjeda membra , itemque partes corporis eos mit- tere alias in alias juxta praescriptas naturae leges. Sunt ta- men nostris temporibus homines , qui defluxum humorum a capite in partes inferiores negare ausi sint , ea sola ratione dudi , quod viae non pateant Anatomicis per quas effluxus fleri debet. Sed cum multiplex sit humorum motus in cri- sibus , metastasi, successionibus morborum , imo & in sani- tate diversis modis humores moveantur , quin adhuc apertae nobis viae sint per quas fluunt, naturaque ex instituto Crea- toris eas inveniat, facile patet nullius roboris habenda esse paucorum hominum argumenta , quae nedum parum valida, sed & adversus constantes omnium temporum observationes bene constitutas pugnant. Haec sufficiat innuisse Tironibus, ne forte novitatum specie allefti fallantur, cum facile sit Sen- nertum, & Carolum Pisonem adire , qui rem exprofesso trac- tant , nosque in Physiologia dum de partium consensu egi- mus , itemque in Illustrationibus ad Hippocratis Prognostica satis humorum ex capite in partes inferiores, itemque unius partis in aliam transmissionem ex ipsis naturae operibus , sa- niorumque Audorum dodrina monstravimus (c). Id unum ad- jiciam , Gorterum, non ignobilem inter Neotericos Scripto- rem, (a) Casal. Histor. Physic. Medie, dei. Principad. de Astur, cap, lo. fag. 141.7 siguicnt, (b) Lemeri Truit. Vniversei. des Drogiies simples. yerb. Echinus ter- restis , pug. 525. (c) sed:. z,text.^<^.pdg. i’]6.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28774693_0001_0118.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image