[Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson.
- Philippson, Ludwig, 1811-1889
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: [Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson. Source: Wellcome Collection.
19/276 (page 3)
![ο quem persecutus sit Noster in perficiendis libris, non semper fuisse eundem. Ita libros de historia et incessu ab illis de partibus, motu et generatione animalium dif¬ ferre comperimus, quod in illis magis res anatomica, in his res physiologica indagata sit1). Divisis enim corpo¬ ris partibus tum in similares et dissimilares, tum in ex¬ ternas et internas, in historia primum agressus est Noster dissimilares3), quarum externas3) sequuntur internae de¬ scriptae4). Quibus absolutis, sese vertit ad similares corporis partes, quarum enarratio totum complectitur ter¬ tium librum. In sequentibus libris inter alia de coitus et generationis diversitate disputat, non admodum gau¬ dens certo ordine. Diverso autem modo in libris qua- tuor de animalium partibus agitur. I11 quibus enim, quum physiologicae rei majorem ferret operam Aristoteles, tam¬ quam a fundamentis exiit simplicibus. Similaribus igitur partibus primum descriptis, ac maxime earum muneribus expeditis, finem operi ponit, de partibus externis disse¬ rens5). Opus contra de generatione expositionem con¬ tinet et coitus ejusque diversitatis apud varia animalia et generationis et vitae foetus etc. Simili modo liber de ingressu instrumenta, quae huic actioni inserviunt, et ejus rationem tractat, liber de motu, quanam animalis facul¬ tate motus excitetur. Neque libri de anima et de sensu sibi non opponuntur, quorum diversum finem ipse nobis optime nuntiat verbis6): ,,ϊη libris de anima dictum est τί το ’έργον των αϊα&ΐμών) καί τι το ίνεργείν καϋ? ΐκαςον των αϊβ&ητηρίων” nunc autem: ,,τί δε ον 'έκαςον τιοιηοει την αϊαΟηοιν καί την ένέργειαν.” ' ] C-. ■■ ■ I I-—— , 1) cf. hist. an. I. 6. §. 4. ed. Schneider. part. an. II. 2. 1. p. 16, 15. ed. Sylb. 2) h. an. 1. c. §. 5. 3) a cap. 7. inde usque ad cap. 13. 4) a cap. 13. inde usque ad cap. 14. 5) a cap, 6. 1. IV· 6) de sens. c. 3. A*](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29341000_0019.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)