[Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson.
- Philippson, Ludwig, 1811-1889
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: [Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson. Source: Wellcome Collection.
22/276 (page 6)
![4 totum quid Piato opinaretur, paucis explicabimus. — Mundo formato, Deus Diis junioribus, filiis suis, impe¬ rat, animalium generationem perficere1). Sui igitur crea¬ torem imitati, ignis, aeris, aquae, terrae particulas a mundo mutuabantur, easque inter se haud indissolubili¬ bus vinculis, quae propter parvitatem cerni non possunt, copulabant, unumque ex omnibus corpus efficiebant2). Quae elementa generationem, neque similibus, neque ad pondus exaequatis viribus refertam, nullaque ex parte aequilibrem, agitant, atque ipsa ab illa agitantur, ita ut potius eorum passiones cognosci, et quod cernatur, sem- per aliter formatum, non ignem, sed tale quid, non aquam, sed tale quid, dici liceat3). — Attamen non¬ numquam partes terrenas etc., ut ossa et capillos, definit Plato4), — Alio quidem loco quinque elementa exstare contendit, namque quintum aethera5), quae tamen res ad nostram operam non pertinet, quoniam ex illo ani¬ malia magis daemonica gigni putat philosophus6), qui alio loco aethera aeris speciem eamque purissimam nominat7). r tfff* , , · , i it * ,, C a p. III. r D e cerebro. In cranio, tribus ossibus [βρέγμα anterior pars, κορνορί vertex, cvcov occiput] composito, sub bregmate cerebrum, έγκέφαλος, situm, occiput vero vacuum est plenumque aeris8). Cerebrum continetur duabus mem¬ branis, quarum altera circum os validior (dura mater), altera circum cerebrum minus valida est (pia mater), i) Plato Tim. p. 325. ed. Bipont* ibid. p. 329. 3) ib. p. 343. 346. et 350. sq. 4) ibid. p. 375. 5) Plato Epinora. p, 253. 6) ib. p. 259. 7) Tim, p. 362. Quod jam annotat Plut, pl. pb. Ii, 7. 8) b. an* Ϊ, 7. p. an. II, 10. p. 39, 25,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29341000_0022.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)