[Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson.
- Philippson, Ludwig, 1811-1889
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: [Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson. Source: Wellcome Collection.
23/276 (page 7)
![quae μψιγξ quoque vocaiur1). Cerebrum ipsum bipar¬ titum omnibus est (Hemisphaeria), eique adjunctum cere¬ bellum, παρεγχίοραλις, plane diversae formae. In medio cerebro parva cernitur cavea (ventriculus tertius). Cere¬ brum nullo praeditum est sanguine, nullaque vena, me- liinx contra venis referta, quae, quamvis leves, lenem purumque sanguinem ducentes, ad meningem ab aorta et magna vena (v. cava) ascendentes, cerebri frigorem modicum reddant. Cerebrum enim ex terra et aqua compositum2), humidissimum, humorisque copiam secer¬ nens, pinguosum, et, quod tactu jam probatur, omnium corporis partium, quum exangue sit, frigidissimum3), si¬ mul ac cor maxime vitae principatum obtinens4), a natura opponitur cordi et pulmoni, quorum summus calor mo¬ derandus erat5). Ex qua causa facile intelligitur, cere¬ bro nullam esse communitatem cum sensibus et sensili- < bus, quoniam animae, cujus opificium et alere et movere est, ad hunc finem summa praestat officia calidum. Sane igitur falluntur, qui sensus a cerebro, ipso et sensus et sanguinis et carnis carente, exire putant6). Itaque cere¬ brum, societate omni recusata, singularis exstat naturae, bene pro se constitutae7). [De meatibus cerebri v. in¬ fra]. — In cerebro oriuntur destillationes, φεύμαται s) h. an. I, 13. §. 2. 3. III, 10. §. 1. Galenus nobis tradit, ve¬ teres Graecos omnem membranam μήνιγγα appellasse, posteriore autejm tempore μψ’ΐγζ matri durae et piae tantum tributum esse. De admin. anat. IX, 2. Ita Empedocles et Aristoteles oculi membranam μήνιγί nominant, de sens. c. 2, ubi illius versus, qui apud Sturzium [fragm. Emp. Lips. 1805] v. 274—283 p. 525 leguntur. 2) part. an. II, 7. p. 32,10. 3) ibid. p. 30. c. 10. p. 39, 12. c. 14. p. 44,5u de somn, c. 3. p. 45, 8. de gener, an. Y, 3. 4) P. an. ni, ii. η ib. II, 7. IV, 10. 6) ib. II, 10. p. 38. sq. cf. Michaelis Ephesii Sebo!, p- 78· ed. Monthesauri, qui haec contra Platonem disputata esse, nuntiat. cft Aristot· de juv. c. 3. 7) ib. c. 7. p. 30, 18.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29341000_0023.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)