[Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson.
- Ludwig Philippson
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: [Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson. Source: Wellcome Collection.
30/276 page 14
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![telem fcap. VIII.], qui bis, quamvis non distincte de his loquutus sit. Respiciens igitur praesertim ad illa, quae libro III. de p. an. 1. c. inveniuntur, verba, hoc modo disputat: Si quidem multos nervos in corde videamus, tamen eorum principium hanc partem esse non haben¬ dam, quoniam alibi quoque multitudo videatur; sed ne hanc quidem in corde inveniri; nullum j~cap. X.] denique nervum derivari ex corde in aliquam corporis partem, sed e cerebro medullaque spinali; Aristotelem igitur verisimiliter τάς δναφύσεις νευρώδεις, quas Herophilus ita nominasset, vel το πλή&ος των έν τη ζαρδία νευρω¬ δών συνδέσμων intellexisse. Quum Galenus his ultimis verbis ipse ad veritatem accederet, facile commisit totum errorem, qui apud Hippocratem ipsum fallitur, cui sae¬ pius distinctionem suam inter nervos, tendinejs et liga¬ menta adscripsitx), quod falsissime factum est, ut Foesius in Oeconomia Hippocratica nobis probavit, et Ga¬ lenus ipse nonnumquam confitetur* 2). Facile vero expli¬ catu videtur, quomodo Aristoteles ad hanc opinionem pervenisset Neminem enim fuget, quod Noster saepis¬ sime ligamenta cum membranis, cutibus etc. commisceat, neque bene eorum structuram et indolem distinguere ■ sciat, ut aortam nervosae naturae i. e. ligamentorum instar judicavit. Quum igitur Noster neque arteriarum mem¬ branam, quae cordis internas partes vestit, neque peri¬ cardii, quae externas, bene cognosceret: sententiam, in corde esse nervorum (ligamentorum) multitudinem, et propter cordis principatum, ortum, edicere facillime potuit3). Constat igitur, νεύρα esse Aristoteli ligamenta. *) Gomm. I. in 1. VI. Epi<3. n, II.* p. 803. (T. XVII, 1.) Kulin, de tisu part. XV. c. 1. p. 215. 2) e. g. de admin. anat. I. c. 3. p. 233* Oecon. Hipp. v. νένρον. 3) Multi Galeni vituperationes prosequuti sunt, vel recentiores, qui¬ bus mala de Aristotele opinio non dejicitur, e. g, cf. Rudolptli Phy-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29341000_0030.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)