[Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson.
- Ludwig Philippson
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: [Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson. Source: Wellcome Collection.
31/276 page 15
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![Additamentum V. De nervis, i. e. ligamentis, docet Plato haec: — Inter ossa et carnem media est nervorum natura ex osse et carne non fermentata, flavoque colore praedita1)» Nervi enim simul ac caro e sanguine formantur: illi autem e fibris [«/£§] propter cognationem2). Disseminati sunt omnia per membra, articulum articulo connectentes3), ut corpus, nervis reliqua membra vincientibus, remissis et intensis circa cardines ipsos, omnem ad flexionem tensionemque promptum et agile reddatur4 5). §. 2. Πόροι του έγκεφάλον. Inveniuntur autem apud Aristotelem nonnulla loca, quibus de meatibus quibusdam inter oculos et cerebrum loquitur. Quos quidem πόρους nonnulli recentiores6) in¬ terpretati sunt nervos, quos Aristoteles vidisset, igiturque inventionem nervorum huic rei anatomicae patri adscrip- * serunt. Quanquam autem non plane denegem, Aristote¬ lem fortasse revera meatus suos eo loco vidisse, ubi ner¬ vus opticus situs est, tamen nullo modo consentire pos¬ sum eo, quod Stagirita sibi jure gloriam vindicare pos¬ sit, se nervos vidisse primum ac docuisse. Colligam igitur primum loca, quibus disserit de bis meatibus Noster: «Tres meatus ab oculo ferunt: eorum minimus, siol. T. II, a. p. 285. A. 2. Rufus Ephesius narrat, antiquissimis νεύρα fuisse φλέβες, ut Eroticmus quoque exponit εναίμου νενρον loco της φλέβος. D Tim. p. 397. s) ib. p. 414 3) ib. p. 399. 4) ib. P. 396. 5) Sprengel Gescli, 4. Heilfe* T. I. Abscbn. IV. §. 20. [p. 456. cd. 3.] Hecker Gesch, d, Heilk, T. I. Per. ii, Abschn» II, §. 42. p, 246. et alii, i](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29341000_0031.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)