[Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson.
- Ludwig Philippson
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: [Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson. Source: Wellcome Collection.
36/276 page 20
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![„ ί y commemorat3). Quanquam huic Galeni loco non mul¬ tum tribuerem auctoritatis, quia magna sequitur lacuna haec verba, et glossa ipsa singula neque cum ceteris conjuncta videtur: alibi tamen eadem narrat Galenus; «Solum his [nervis opticis^, antequam in oculum ingre¬ diuntur, perclare inest quidam meatus sensorius, ob quem anatomici nonnulli eos πόρους nominarunt, non nervos, nonnulli autem nervos opticos, nomen de actione ponen¬ tes2).» Sed res ita se habere mihi videtur; Multi qui¬ dem Aristotelis opinionem sequebantur, ita, ut, nervorum indole eruta, nervoque optico recognito, tamen nomen πόρος retineretur, fortasse propter nervum et arteriam opticam arcte conjunctam. Historia enim nobis hoc per¬ lucide demonstrat, quod nervorum inventio non Aristo¬ telis oculorum poros prosequuta sit, sed verbum ipsum νεύρα, quae, e cerebro medullaque spinali exeuntia, Hero- pliilus distinxit ab illis, quae inter ossa et musculos sic nominabantur. Differentia hac constituta, paullatim liga¬ mentorum significatio abeessit, ac verbum νεύρα nervis solis tributum est, uti opud Aretaeum jam ultimus usus tantum invenitur3), Quae optime probantur verbis, a Galeno servatis ex opere Erasistrati, qui, ut ille testa¬ tur, senex invenit nervos ex cerebro proficiscentes. Quo loco dicit Erasistratus, hominem od currendum ha¬ bere aptissimos musculos et nervos, quorum άποφύΰΜς παοαι από τον έγχεφάλου^). Nunc autem interrogandum est, num Aristoteles quidem invenerit et docuerit hos πόρους του b/χεφάλον primus? Respondeo: non ita est. Unus enim mihi in promtu est locus, qui 11 ~ < 1 / 1. c. 1. II p. 65· 2) de nervor. dissect. c, It [T. II p. 833. Kuhn.] et de plac. Hipp, et Pl. VI, 4 p, 615, ubi autem elucet, non omnes viros doctos hos n. opt. poros putasse. 3) cf. de caus. diut. T, 7. p. 34 B, cur. acut. I, 1 p, 73 D. 4) Galcn. de plac. Ilipp. et Pl, VII, 3 p. 603,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29341000_0036.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)