[Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson.
- Ludwig Philippson
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: [Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson. Source: Wellcome Collection.
37/276 page 21
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![' AJX adhuc omnes fugit viros docios. Est hic Theophrasti fragmenti de sensu §. 26, ubi narratur, Alcmaeonem [Crotoniatam] opinatum esse, cerebrum excipere πόρους, per quos sensus fiant, qui ita omnes cum cerebro arcte conjuncti sint1). Quos poros, pro sensu nervos no¬ stros, cum Empedocleis comparare debemus, in quos emanationes corporum intrent et sensus efficiant, sine quidem cerebri auxilio. Aristoteles autem, qui, quamvis ipse non dicat, hos Alcmaeonis poros a caeleris neglec¬ tos dentio percepit, tamen, quoniam, ut dictum est, ad cerebrum visum tantum pertinere putavit, solos inter ce¬ rebrum et visum agnoscere potuit, venarum instar humo¬ rem ad oculos ducentes. Apud Alcmaeonem vero, itidem quam apud Empedoclem et alios, ποροι> oculo¬ rum ex meatibus auditoriis, olfactus et gustus (ore) comparatis evenisse videntur2). — Ad finem perven¬ tum est, ac solum addatur laec obseivatiuncula: Saepe homines, ita Graeci philosophi, itaque Aristoteles, aliquid adesse praesumunt propter theoriam, quam exco¬ lunt. Theoria autem Aristotelis docuit: cerebrum frigi¬ dum, hinnidum, oculi frigidi, humidi. — Ex omnibus sequi mihi videtur, ut nervorum inventio Aristo¬ teli propter τον εγκεφάλου non sit tri¬ buenda, §· 3. rr / v e g. Aristoteles, descriptis sanguinis fibris, quibus sangui¬ nis, e corpore exemti, congelatio efficiatur, alias discer¬ nit ipse. Quum enim illas inter sanguinis vicaria enu- merasset3), aliae describuntur, quarum natura inter ncr- *) Chalcidius in Tim. ed. Meurs. fLB. 1617. 4] p. 340 de ocu¬ lorum meatibus Alcmaeonis, Callisthenis et Herophili lotpitur, sed cxcultiorem jam sententiam producit. 2) cf. infra P. II. 3) h. an. III, 2 §. 1.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29341000_0037.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)