[Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson.
- Ludwig Philippson
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: [Hylē anthrōpinē]. Pars I, Philosophorum veterum usque ad Theophrastum doctrina de sensu ... / Scripsit et edidit L. Philippson. Source: Wellcome Collection.
40/276 page 24
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![et per totam corpus pervagatur, nunquam autem ex ulla parte ad cor revertitur. Ad quod officium bene formatum est a natura, firmum et cavum, ut sanguis eo teneatur, simul ac spissum, ut calor retineatur. Cor enim et san¬ guinis producendi facultatem vimque possidet, et caloris corpori innati, et vitae omnisque motus tum jucundi tum injucundi, et omnis sensus principium est, praestan- tissima calore et situ corporis pars, cerebro frigido op¬ posita1). Si igitur cor et movendi et nutriendi et sen¬ tiendi vim possidet2), praesertim gustus et tactus senso¬ ria juxta id posita sunt3). Quas ob caussas cor gene¬ ratione animalis primum formatur, et ultimum morte deficit4). Ut autem illis muneribus bene fungatur, ner¬ vorum multitudo in ejus sinibus allata est, quorum tractu et remissione motus fit5). Itaque cor, vitae principium, et similarium et dissimilarium partium initium est, harum, quod secundum formam dissimilare et sanguineum vide¬ tur, ex ea materia conformatum, cujus fons ipsum est, illarum, quod in partes similares secatur6). — Ex cordis superiore parte duo meatus ferunt in pulmonem, alter e sinu dextro, alter e sinistro, qui eodem modo, quo arteria [aspera], scinduntur, arteriaeque fistulas totum per pul¬ monem comitantur (venae pulmonales). Inter se coap¬ tati spiritum recipiunt, quem ad cor transmittunt7). Tria *) h. an. 1. c. §· 4. III, 14 §. 1. p. an. ί. c. p. 60,12. c. 3 p. 58,10. gen. an, II, 4. mot. an. c. II. sens. c. 2 fin, somn. et vig. c. 2 p. 41,5. juv. et sen. c. 2 [vulgo 4.] fin, vlt. et rnort. c. 1 [vulgo de resp. c. 17.] 2) p. an. II, 1. 3) sens. 1. c. gen. an. II, 6. Galenus narrat, et Chrysippum et multos alios Stoicos et Peripateticos haec post Aristotelem docere solitos esse, de foet. form. c. 4 p. 674 K. 5) h, an, I, 14 §. 1. p. an. III, 4 p, 61,16. 6) p· an. II, 1. III, 4 p. 59,5, gen. an. II, 4 p. 216,22. [cf. cap. II supra.] 7) h. an. 1. c. §. 3 [cf. infra cap. IX.]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29341000_0040.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)