De aure et auditu hominis et animalium. Pars I. De aure animalium aquatilium / Auctore Ernesto Henrico Webero.
- Ernst Heinrich Weber
- Date:
- 1820
Licence: Public Domain Mark
Credit: De aure et auditu hominis et animalium. Pars I. De aure animalium aquatilium / Auctore Ernesto Henrico Webero. Source: Wellcome Collection.
83/198 (page 77)
![Vestibulum membranaceum. Appendix vestibuli membranacei. Canalis transversus impar. Fi* 66, 1, 3, 2. Vestibulum membranaceum forma vestibulo membranaceo Spaii Salpae et Sargi simile est. Extremitas nempe eius anterior et posterior amplior et paene globosa est, et media parte arctiori invicem coniun- gitur. Ab intumescentia anteriori appendix illa, aqua repleta, a globulo osseo anteriori inclusa, exit, per quam tremores vesicae natatoriae ipsi vestibulo communicantur. Membrana qua appendix con- stat percrassa , caeterum vero membranae vestibuli continua et simi- lis est. Forma appendicis formae globuli ossei, cuius fere tertiam par- tem eandemque internam explet, respondet. Maxima enim eius pars internam globuli ossei superficiem obducens convexa est, minor pars, multo tenuior, bullae vesicae natatoriae adhaerens, septum appendicis et vesicae natatoriae constituit.. Illa appendix vestibuli margine carti- lagineo, qui annuli formam habet, terminatur, in quo septum membra- nae tympani instar expansum est.. Vesica natatoria musculis abdomi- nis compressa, aer, vesica inclusus, septum premit et intendit. Quo facto aquae in appendice vestibuli inclusae pars in ipsum vestibulum cogitur, itaque vestibulum membranaceum vi vesicae natatoriae vel inten- ditur, vel relaxata vesica laxatur. Quod quidem multis haud magis mirum videbitur quam hoc, ca- nalem transversum, peramplum, ab eadem vestibuli mem- branacei parte orientem, sub cerebro praetereuntem et in vestibulo oppositi lateris apertum, vestibulum dextrum et sinistrum coniungere. Qua re labyrinthus membranaceus neutrius lateris argento vivo repleri potest, nisi referto simul labyrintho oppo- siti lateris. In eandem vestibuli partem extrorsum ampulla cana]is semicir- cularis anterioris et externi aperitur. Lapillo vero vestibulum plane caret.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22007374_0083.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)