Observationes quaedam de gentianearum familiae characteribus : dissertatio inauguralis ... / auctor Aug. Henr. Rud. Grisebach.
- Grisebach, A. (August), 1814-1879.
- Date:
- 1836
Licence: Public Domain Mark
Credit: Observationes quaedam de gentianearum familiae characteribus : dissertatio inauguralis ... / auctor Aug. Henr. Rud. Grisebach. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
9/40 (page 9)
![prodeuntia conspiciebam. In Bignoniaceis quoque aliis- que multis familiis petioli basi articulati sunt, nec tamen stipulis praediti, ubi vero in posterum forsan in quadam specie observabuntur. Ceterum organon illud stipulare, cui petiolus inseritur, sterigma vocabat cl. Klotsch, de Ericeis disserens (Linnaea t. 9. p. 613.), ac vasorum ip- sius et a caule et a folio distinctorum decursum optime observaverat. — Hae res etiam in familia Caprifoliacea- rum ponderandae esse videntur. Sambuceis enim folia basi articulata sunt, itaque etiam saepius composita: sti- pulas quoque interdum proferunt. Lonicereis autem fo- lia per internodia decurrunt nec unquam stipulae obviae: itaque foliis connatis Gentianeis accedunt ac melius a Sambuceis omnino separarentur, quod etiam alia midta suadent. Ut vero ad Gentianeas nostras recurrairius, anoma- liae quaedam foliorum genuinae structurae jam citandae sunt. In Scluibleria et Frasera folia terna et quaterna occurrere, levis aberratio- est. Sed in Svvertiis, quemad- modum nunc genus circumscribam, omnibus foliorum ra- dicalium vaginae alternant, tum folia inferiora caulis op- posita quidem, superiora vero iterum alterna, ita ut in- ternodia hic sint aitero latere denudata. Quae, imprimis autem species indica Swertia alternifolia Doii, transitum formant ad Villarsias, quae ob similem rationem, sed, ni fallor, immerito a familia removebantur. ]Vec familiis exstipulatis folia opposita tam essentialia esse videntur: etenim et in Labiatis saepe folia superiora alterna obser- vantur. Rami quoque inflorescentiae in Gentianeis saepe alternant. Quod porro attinet ad folia ternata Meiijaii- tliidis, forsan minus offendunt, si petiolum ramum esse](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22482386_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)