Descriptio monstrorum avium, amphibiorum, piscium quae extant in Museo Univ. Lit. Berol. : eorumque cum monstris mammalium comparatio : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Takol. Chr. Heusner.
- Heusner, Takol Christian, 1802-
- Date:
- 1824
Licence: Public Domain Mark
Credit: Descriptio monstrorum avium, amphibiorum, piscium quae extant in Museo Univ. Lit. Berol. : eorumque cum monstris mammalium comparatio : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Takol. Chr. Heusner. Source: Wellcome Collection.
8/56 page 4
![animalium inferioribus tam raro occurrere, quanr tibi Museorum apparatus spectanti, aut exemph: ab auctoribus laudata comparanti videatur» Quumi enim paucissima tantum, id quod satis constat.', per diutius temporis spatium vitam continuare possint, et plurima vel mortua in lucem edantur,-, vel viva edita aut fato oppressa aut a parentibus; interfecta statim moriantur; i) nos in iis anima-, libus plurima reperiamus monstra necesse est*, quae sub oculis nostris pullos gignunt; pauciora] in iis, quibus peculiariter quidem ob quandam,, quam nobis praebent, utiiitatem animum adten-4 timus, quae tamen nobiscum vivere repudiant;: rarissima denique in iis, quae aut non curamus* aut fugimus, quod vel utilia nobis non sunt, veli nociva, aut tandem, quae procul ab hominibus in desertis et tenebris pullos edere solent. Sed haec, quae permultum ad diminuendum monstrorum e classibus inferioribus in Museis nostris numerum conferant, tamen non sufficiunt ad compensandum totum illud discrimen, et no- bis nihilominus persuasum esse oportet, monstras i) Legimus, gallinam pullum, quem monstrosum quatuor pedibus ex ovo exclusisset, rostro truci- dasse ira incensam, simulae non esse naturalem ani- madvertisset, Cf. Journal de, Savans, 1681. n. 17. p. 20}.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28750019_0008.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


