De opio ad sanandam choleram epidemicam remedio : dissertatio inauguralis medica ... / publice defendet auctor Mauritius Marcusy.
- Marcusy, Moritz, 1807-
- Date:
- [1832]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De opio ad sanandam choleram epidemicam remedio : dissertatio inauguralis medica ... / publice defendet auctor Mauritius Marcusy. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
28/34 page 26
![2i> in mortuis tantum percipitur, sanguinis conditio-i nem in vasibus quoque capillaribus ostendunt tur-» goremque vitalem manifestant suppressum: impri-» riiis autem Uuida, quae per os alvumque excer-* nuntur, decompositionem sanguinis perlectam, ut. supra dictum est, testantur. Necesse igitur est,j ut medicus tribus satisfaciat indicationibus: para-] lysis enim cerebri ejusque nervorum incipiens est removenda; eretbismus systematis nervoso-splanch-i ilici et spinalis tollendus, denique sanguini alienato succurrendum est. Videamus nunc, utrum hisce indicationibus respondeat Opium, nec ne. Re vera Opium vi sua in systema nervosum sedativa aptum esse videtur, ut erethismum syste- matis nervoso - splanchnici et spinalis removeat^ Num forte cerebri, nervorum cerebralium et san- guinis conditionem negligere licet? Nonne timen- tium nobis est, ne usu Opii cerebrum ejusque nervi, quippe qui in torpore versentur, paralytici reddantur? Corrigentibus Opii vim coercendam esse, nonnulli putabant medici. Quid? Quis me- dicorum geometrica subtilitate directionem actio-.f nis Opii determinare ausit! Opii enim dosis,. quamvis parca, ita vero, ut sub alia rerum condi- tione nullam in cerebrum exerceat vim, hic ti- menda est, ne, actione cutis suppressa, alterius pro- grediatur et paralysin cerebri nervorumque cere- bralium acceleret. Sed porro. Sanguis, ut antea demonstravi- mus, chemice alienatus est. Constat autem inter](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22384819_0028.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


