Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia / Edidit Guilielmus Alexander Greenhill. Source: Wellcome Collection.
16/708
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![Spretis speculati¬ onibus theoreti- cis, Natu¬ ram solam ducem ha¬ buit. Variolas (e. g.) me¬ thodo vul¬ gari con¬ traria feli¬ cissime tractavit j itemque Pestem. xii THOMAE SYDENHAM lationibus theoreticis, hoc unum curabat, ut sine praecon- ceptis opinionibus Naturam attento animo observaret, et quid ea tum de morborum natura tum de illorum curandorum ratione doceret, diligenter notaret, suamque agendi methodum ad ea quae constanter observaverat componeret. Variolas', (verbi causa,) quae ante Sydenhamii tempora maximam infan- tum adultorumque hominum stragem edere solebant, (cum Me¬ dici ex erronea opinione sibi haberent persuasum, hunc mor¬ bum ex fermento quodam sanguini omnium omnino homi¬ num inhaerenti originem sumere, quod nisi calefacientibus, sic dictis alexipharmacis remediis, caloreque externo aucto, ad corporis superficiem protrudatur, atque hoc modo extermi¬ netur, aut praesentissimum vitae periculum inferre, aut alios eosque gravissimos morbos excitare, debeat,) Sydenhamius, Natui’am ducem sequens, contrario modo felicissime tractavit. Cum enim saepissime observaret, infantes illos, qui omni auxilio medico destituti illo morbo correpti erant, quorumque parentes ob paupertatem hyemis tempore cubiculum quo in¬ fantes decumbebant calefacere haud poterant, non solum Variolas feliciter superasse, sed et postea valetudine maxime firma usos fuisse ; recte judicabat, hac via, quam Natura ipsa perspicue indicasset, Medico consistendum esse qui Variolis optimo cum successu medeii vellet, pluresque aegrotos, quam ab aliis Medicis contrariam curandi rationem sequentibus sani¬ tati restituebantur, morti certissimae eripi posse. Quam ob rem ab omnibus calefacientibus in hujusmodi morbi curatione prorsus abstinuit, nimios potius sanguinis motus temperanti¬ bus coercere studuit, aegrotos a stragulorum pondere quo antea ad suffocationem usque obruebantur liberavit, iisque liberiorem aeris puri usum, quo ab aliis Medicis severissime interdicebantur, permisit. [13.] Neque vero minus longe a Medicis sui aevi in Pes- tisj curatione, quae Londini, annis 1665 et 1666, tot ho¬ minum morte infamis erat, recessit. Cum enim illi unam aegrorum salutem iu sudoribus profusis evocandis repositam esse opinarentur, adeoque nihil magis curae cordique haberent quam ut hac medendi ratione fermentum morbi e corpore elimi¬ narent; febris, quae morbum comitari solebat, vehementia adeo](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29288782_0016.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)