Volume 2
Dissertatio medica inauguralis, de apoplexia sanguinea / [George Ballingall].
- George Ballingall
- Date:
- 1819
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio medica inauguralis, de apoplexia sanguinea / [George Ballingall]. Source: Wellcome Collection.
20/32 (page 12)
![DE RATIONE SYMPTOMATUM. Effusio modo sanguinis modo seri in cere- ])rum, rationem lethalis exitus nobis praebet; bine etiam in Apoplexiam Sanguineam et Apo¬ plexiam Serosam morbus divisus est; quae divi- sio scriptoribus veteribus saepe prolata est, sed quam scriptores recentes ac celeberrimi valde dubium fecerunt; ab his quidem seri effusio in cerebrum magis effectus quam causa morbi, ma¬ gis actionis morbidae terminus^ quam signorum morbidorum causa excitans, fuisse habetur. Sed in Apoplexiae historia (quod sit maxime notabile), exitus lethalis saepe accidit ubi dissec¬ tio nullum aspectum morbidum nobis patefacit* Hinc multae doctrinae ingeniosae locus invenitur. Spirituum animalium. imminutioj vel tenacitas aucta, et inde per tubas nervosas cursus diffi¬ cilior, sensus et motus defecti, rationem dare olim habebantur. Doctrinam autem spirituum ani¬ malium, ac leges, quibus transmissi sunt, melius relinquere foret, donec illos existere nobis pro¬ batum sit; melius est, meo judicio, nostras co¬ gitationes de hac re non extendere ad terminum quem](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31943846_0002_0020.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)