De cognoscendis mammarum muliebrum morbis :\bdissertatio inauguralis medica ... / auctor Franciscus Gummich.
- Gummich, Franz.
- Date:
- 1837
Licence: Public Domain Mark
Credit: De cognoscendis mammarum muliebrum morbis :\bdissertatio inauguralis medica ... / auctor Franciscus Gummich. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
18/40 (page 18)
![9 slatuni oslemlcntos. A. Cooper(l) In uno tantummodo casu glandulas axillares tumefactas vidit. Chelius(2), S. Coo per (3), de II o u p e vi 11 e(4), aliique auctores aliarum indiirationum, quae scirrhi fa- ciem prae sc tulerunt, mentionem fecerunt. Quae indu- rationes inflammationem mammae chronicam sequentes infra accuratius describentur. NODI LACTEI. Nodi lactei in rarissimis casibus soli telae cellulosae glandulam circumdanti, saepius glandulae ipsi, saepissinic vero glandulae ipsi ac telae cellulosae inhaerentes vel bre*- viore vel longiore tempore mediocrem oflerunt ambitum. Nodi originem ducunt aut ex graviditate, aut, quod saepius occurrit, ex lactationis periodo, potissimum ex eo tempore, quo foeminae nutrices infanti mammas amplius praebere recusant. lidem excretione lactis iterata diminuuntur et muliere iterum praegnante, aut mensibus fluentibus, fere omnino evanescunt. Etiamsi longius mammae insideant, mulieri modice viventi causis noxiis non accedentibus aut nullam aut parvam molestiam aflerunt. Majoris ta- men momenti nodi lactei aestimandi sunt ii, qui in mam- mis foeminarum non amplius concipientium atque ad annos climactericos propius accedentium reperiuntur. In istis enim foeniinis nodi, qui prius laeves, rotundi, f circumscripti, cum glandula ipsa non concreti, huc illuc (1) 1. c. B(l. I. i>. 21. (2) ]. c. B(l. II. §. 2131. (3) Handhuch der Chirurgie iiherselzt roii Froriop. AVeimar 1831. Bd. 1. i>. 423. ' (4; La Guerisoii du Cancer au sein. Koueii 1793. p. 75.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22482453_0020.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)