De ichthyosi : dissertatio inauguralis ... / auctor Car. Phil. Gerh. Lintermann.
- Lintermann, Karl Philipp Gerhard.
- Date:
- 1833
Licence: Public Domain Mark
Credit: De ichthyosi : dissertatio inauguralis ... / auctor Car. Phil. Gerh. Lintermann. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
17/42 (page 17)
![«stipatas maculas sistit, nunc totum obducit corpus, eoque excellit, quod superficies inflammatorum loco- irum, super cutem vel parum vel nihil eminentium, cuticula tenerrima, tremula, rubefacta, obtegitur, per quam citra veram excoriationem serum, roris ad in- star, guttatim scaturit, quod demum in squamulas planas, tenues, saepe subpellucidas, vel in escharas ampliores, fissuris distinctas, concrescit. Quodsi pso- riasis maculas constipatas, vel pannos majores offert, vel totum corpus obsidet, semper fissurae vel rhaga- des oriuntur, initio superficiales, postea altiores, exan- thema multifarium diducentes, quae plurimum exsu- rdant, et escharis crassioribus, ubi morbus inveteravit, ansam praebent. Squamae in media macula tenacius, velut per umbilicum adhaerent, demtaeque, celeriter ]restituuntur, sin vero inter sanationem decidunt, a i margine versus centrum solvuntur, tandemque umbi- i lico soluto, secedunt, ruborem relinquentes abnormen, « vel maculis limitatum, vel diffusum, post hebdoma- des demum, imo menses cedentem. Singulae ma- culae et panni, et quae ex his emergunt squamae, crustae et psorae, figuram plerumque referunt irre- gularem; at si plures maculae, id quod in pannis fieri solet, confluxerunt, rubor periphericus a maculis luculenter distinguitur. Licet psoriasis cum lepra albaras co praesertim consentiat, quod i in utroque morbo cutis exasperatur, squamis et psoris obtegitur, discrimen tamen in eo cernitur, 2](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22483767_0019.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)