De membrana pupillari : dissertatio inauguralis anatomica / auctore Georg. Frideric. Ottom. Reich.
- Reich, Georg Friedrich Ottomar.
- Date:
- MDCCCXXXIII [1833]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De membrana pupillari : dissertatio inauguralis anatomica / auctore Georg. Frideric. Ottom. Reich. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by UCL Library Services. The original may be consulted at UCL (University College London)
14/52 page 8
![pagiiia, Cloquet ') inter utrainque laminam vasa dispersa esse contendunt. Certe difficile est, in rebus tam subtilibus certum afferre judicium. ilete duplex nunquam observavi. De duplici lamella jam supra locutus sum. In ipsa mem- branae substantia vasa jacere existimo. Originem ducunt vasa ex circulo irldis arterioso extemo, a dnabus arte- riolis ciliaribus longis, singulis in duos ramos divaricantibus, formato. Arteriae ciliares anteriores quidem ei inseruntur, sed ad eum formandum nihil conferre videntur, quod praesertim ex oculis, quorum minus bene successit injectio, pa- tet; nam circulum externum tum etiam continuum et massa impletum inveni, quuni hacc arterias ciliares breves non impleverat. Ex his deduxerim, arterias ciliares longas ad iridem, arterias ciliares anteriores vero ad corpus ciliare ma- gis pertinere. In homine vasa longa jam ad marginem posteriorem ligamenti ci- liaris dividuntur; in felibus autem, et ovibus, cuniculis et aliis animalibus, integra usque ad marginem anteriorem perveniunt, et tum demum in ora iridis externa in ramos finduntur. Q,ua ex causa cfficitur, ut in illo circulus vasculosus in ipsa iridis origine jaceat, et scleroticae margine obtegatur; in his autem in iridis disco ipso *), adeoque per corneam intuenti appareat, praesertim in fetibus, quippe vasa in illis, ob majorem iridis teneritudinem, ejus superficiei propiora simt quam postea. Vasa numerosissima [nonaginta ad centum secundum Henle '^)] ex cir- culo illo prodeuntia, flexuoso cursu centrum petentia membranam pupillarem conscendunt. Inter illa tamen quaedam (duodecim ad sedecim) crassiora excel- lunt. Non constantem, quem Henle ') descripsit, vidi ramulum ex angulo ipso, ramis ambobus artei'iae ciliaris longae formato provenientem. Interdum quoque observavi anastomoses prope circulum magnum inter vasa centrum petentia, sed ' a margine pupillari nimis remotas, ut pro circulo iridis interiori habere eas possim. Circulus ille internus num jam in fetu adsit, sunt quidubitent: Zinn ^), 5) D emo iir 3 1. 1. *) Haec varia in Tariis animalibus sedes circuli arteriosi externi iis ridetur otstare, qui hiinc Bon ad iridem, sed ligamentiim ciliare pertinere existimant, atqiie etiam hac de causa ligamentum hoc pro organo lam nobili habent. Confer. Eble Ueber das Strahlenband im Auge.'*' in v, Ammon Zeit- schrift. Bd, 11. !>. 157. 6) 1. 1. i-ag. 3. 7) 1. 1. p. 4. 8) 1. 1. p. 221,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21643210_0016.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


