De codicis Dioscuridei Aniciae Julianae, nunc Vindobonensis Med. Gr. I : historia, forma, scriptura, picturis / moderante Josepho de Karabacek ; scripserunt Antonius de Premerstein, Carolus Wessely, Josephus Mantuani. Accedunt tabulae tres lithographical et figurae sex textui insertae.
- Dioscorides Pedanius, of Anazarbos.
- Date:
- 1906
Licence: In copyright
Credit: De codicis Dioscuridei Aniciae Julianae, nunc Vindobonensis Med. Gr. I : historia, forma, scriptura, picturis / moderante Josepho de Karabacek ; scripserunt Antonius de Premerstein, Carolus Wessely, Josephus Mantuani. Accedunt tabulae tres lithographical et figurae sex textui insertae. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
114/492 (page 106)
![io6 cerpta, quae hac in parte nonnumquam descriptionibus Dioscu- rideis accedere supra (cap. XIX. XX) exposui, eis tantum herbis adiuncta sunt, quae in indice enumerantur. Id maxime conspicuum est in A littera. Ibi f. I2*'—43' praecedunt herbae indicis triginta duae, quibus capita Crateuae et Galeni passim addita inveniuntur. Subsecjuuntur f. 43''—68'^ herbae viginti quinque, vel, si deperditas una computamus, viginti octo ab indice alienae, ex quibus ne una quidem eiusmodi excerptis illustratur. Neque tamen ea res inde explicari potest, quod Galenus — de Crateua nihil constat — has herbas memorare neglexerit; nam magna earum pars in libro VI dwdfiscog cpciQ^dnav tractatur'). Agmen claudunt f. 70'—73^ capita in indicem recepta quattuor, quibus aiQa f. 71'’ et f. 71'' adicienda videtur^). Hac in serie, id quod primu obtutu satis conspicuum est, denuo oculis sese praebent fragmenta illa ex Crateuae et Galeni scriptis petita, ex quibus Galeniana in seriebus B et r continuantur. lam cognoscimus duas illas, quas diximus, classes ex diversis exemplaribus confluxisse, ex quibus unum, cuius ambitus indice vetusto indicatur, figuris herbarum excerpta ex Crateua et Galeno adiuncta habebat, reliqua vero his addita- mentis carebant. IV. Sed vel maxime duae illae classes ratione picturarum, quas communis iam librorum C et -N archetypus exhibebat, inter se differunt. Qua in re sane praemittendum est eam quaestionem hoc loco attingi tantum, non absolvi posse, quippe quae speciali disquisitione indigeat; exoriuntur enim curiosius inquirenti haud spernendae difficultates in eo prae- sertim positae, quod similitudines vel differentiae, quae in imaginum artificio observantur, et in ipso archetypo et in eo. ') Veluti dQKuov VI c. 58 vol. XI p. 837 ed. K.; ci^ucoviaxr] c. 37 p. 828; akvOov c. 24 p. 823; civ&vlXig c. 46 p. 833; ciKdv&iov c. 15 p. 818; ccnaQivT} c. 50 p. 834; aiyiltotl) c. 9 p. 815; dv.oQOv c. l8p. 819; alia, Deest quidem alQa in indice; sed mero errore eam omissam esse veri simile est, cum media inter herbas indice relatas collocata sit eiusque figura illam pingendi rationem, quae herbis classis prioris propria est, apertissime exhibeat (cf. n. IV). Accedit, quod f. 71'' Galeni fragmentum adscriptum est.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28038368_0114.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)