Le traité des trois imposteurs (De tribus impostoribus, M.D.IIC) : tr. pour la première fois en français ... précédé d'une notice philologique et bibliographique / par Philomneste junior [pseud].
- Date:
- 1867
Licence: Public Domain Mark
Credit: Le traité des trois imposteurs (De tribus impostoribus, M.D.IIC) : tr. pour la première fois en français ... précédé d'une notice philologique et bibliographique / par Philomneste junior [pseud]. Source: Wellcome Collection.
104/170 page 42
![Nostrates pro impostore habetur. Sed unde? Non ex propria, non ex amicorum, sed inimicorum testimo- nio. Contra ducitur apud Mahometanos pro sanctis- simo Propheta. Sed unde ? Ex [ propria partim, partim ex] propria potissimum amicorum attestatione. Qui Mosen vel pro impostore, vel pro sancto doctore habent, eodem modo procedunt. Atque adeo aequalis ratio est, tam quoad accusationem, quam declinatio- nem imposturae in Mahomede atque in reliquis, etsi nihilominus hi pro Sanctis, ille pro nebulone, contra justitiae debitum habeantur. Scholastico igitur more firmissime sic concluditur : In quoscunque cadit aequalis ratio, quoad declina- tionem vel accusationem imposturae cum Maho- mede, eorum relatio in eandem classem exigitur justitia. Atqui ex. gr. in Mosen cadit aequalis ratio. Ergo exigenda justitia pariter cum Mahomede est, nec pro impostore habendus. Minor probatur a. quoad declinationem imposturae : hanc fieri per superius dicta testimonia, tum Maho- medis de se ipso, tum Mosis de se ipso bene scriben- tis, tum amicorum cujuslibet de suo principe, atque hinc jure sequi necesse est : I. Quam vim probandi amici Mosis habent in ex-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24878418_0104.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


