Le traité des trois imposteurs (De tribus impostoribus, M.D.IIC) : tr. pour la première fois en français ... précédé d'une notice philologique et bibliographique / par Philomneste junior [pseud].
- Date:
- 1867
Licence: Public Domain Mark
Credit: Le traité des trois imposteurs (De tribus impostoribus, M.D.IIC) : tr. pour la première fois en français ... précédé d'une notice philologique et bibliographique / par Philomneste junior [pseud]. Source: Wellcome Collection.
106/170 page 44
![cusatione ejus, eam vim et Mahomedis amici habere debent ab impostura. — Atqui vim liberandi per testimonia sua favora- bilia [amici Mosis habent], etc. Ergo, etc. II. Et quam ad hunc finem habent libri Mosis, ean- dem quoque habebit Coranus. Atqui. Ergo. Adde et hoc, quod Muselmanni ex ipsis N. T. li- bris (quamvis secundum ipsos quoad reliqua multum corruptis) varia etiam pro suo Mahomede argumenta desumant; et praecipue praedicationem illam Christi de futuro Paracleto tunc venisse volunt, et corruptio- nem Christianorum [detexisse], novumque foedus in- stituisse. Et licet Coranus accusetur alias multarum ineptiarum et fabulosarum, immo impiarum, relatio- num, haec tamen omnia sensu spirituali vel aliis mo- dis explicari et [leniri] posse, cum quoad residua nil nisi profundam sanctitatem et exactam morum regu- lam, potissimum autem sobrietatem et abstinentiam a vino inculcent. Et quod objici solet vina esse dona Dei, responsionem accipere posse talia etiam esse venena, nec tamen haurienda. Quod [additur] insuper consuetum, quasi Coranus nimiam camalitatem spi- ret, et vitam aeternam (carnalibus) corporeis volupta- tibus impleat, concessa praeterea tam indistincte po- lygamia; tanti non esse, ut destruere eum possit, cum et [Moses] polygamiam concesserit, et in N. T. vita aeterna convivia admittat, e. g. : Accumbetis cum Abrahamo, Isaaco, etc. Item non gustabo vinum, nisi in regno patris mei. De Cantico Salomonis nihil](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24878418_0106.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


