Le traité des trois imposteurs (De tribus impostoribus, M.D.IIC) : tr. pour la première fois en français ... précédé d'une notice philologique et bibliographique / par Philomneste junior [pseud].
- Date:
- 1867
Licence: Public Domain Mark
Credit: Le traité des trois imposteurs (De tribus impostoribus, M.D.IIC) : tr. pour la première fois en français ... précédé d'une notice philologique et bibliographique / par Philomneste junior [pseud]. Source: Wellcome Collection.
108/170 page 46
![esse, quod addatur, quippe ista omnia, [bono] et spi- rituali sensu explicata, nil mali continere dicuntur, uti [et] hoc pacto dictus Coranus. Et si contra verba Corani nimis rigoiDsi sumus, contra Mosis et aliorum scripta eodem rigore uti debemus. Quae autem pro declinanda impostura ex ipso Mose argu- menta exponuntur, ea non videntur justi et necessa- rii ponderis.. I. Commercia Mosis divina nituntur proprio ipsius vel amicorum testimonio, nec proinde amplius quid valere possunt, quam similia argumenta Mu- selmannorum de colloquio Mahomedis cum Ga- briele : et quod majus est, haec Mosis commercia ex ipso Mose (si omnia Mosis sunt, quae vulgo feruntur esse) suspicionem imposturae accipere, uti infra dicendum. II. Sanctimoniam vero ipsius non esse facile agno- scendam , nemo facile velad minimum jure dicere poterit, cui summa et gravissima Mosis crimina cognita sint. Talia autem sunt: a) Latrocinium, quod non nisi amici ejus ex- cusaverint; sed hos non esse justos rerum cen- sores, nec officere locum favorabilem Lucae in Actis Apostolorum, nam et de hujus testis inge- nuitate et veracitate litem superesse.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24878418_0108.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


