Le traité des trois imposteurs (De tribus impostoribus, M.D.IIC) : tr. pour la première fois en français ... précédé d'une notice philologique et bibliographique / par Philomneste junior [pseud].
- Date:
- 1867
Licence: Public Domain Mark
Credit: Le traité des trois imposteurs (De tribus impostoribus, M.D.IIC) : tr. pour la première fois en français ... précédé d'une notice philologique et bibliographique / par Philomneste junior [pseud]. Source: Wellcome Collection.
110/170 page 48
![b) [Suscitationem] rebellionis; nam eam a Deo ortam esse non probari, immo contrarium liquere posse, quod is alibi citetur interdicere resistentiam contra Tyrannos. c) Bella, ut ut vocentur, contra praeceptum ipsius Mosis V et VII, caedes, violentas rapi- nas, etc., eodem pacto, atque Pontifex in Indiis, vel Mahomed in suis finibus specioso Dei titulo abusi, suis ditionibus veteres possessores ejece- runt. Moses occidebat plurimos; atque [interne- cionem] dabat, ut sibi et suis securitatem asse- reret. • d) Doctrinam de ablatione rerum alienarum sub simulatione mutui. e) Obligationem erga Deum, qua Moses vo- lebat mori aeternum pro populo suo, utpote quae petitio a Deo desideret talia, quae essentiam ejus destruunt. Vid. Exod., XXX, 31, 32. f) Neglectum praecepti divini de [Circumci- sione], Exod., IV, 24, 25, 26. Et tandem g) Primarium Mosis vitium, summam et cras- sam incredulitatem ejus, qui tanta miracula vi Dei perpetrasse legitur, et tamen propter lubri- cam suam fidem, ab ipso Deo graviter et cum comminatione poenae redarguitur. Vid. Numer. XX, 12. Quantum ad probationem alterius argumenti scili- cet accusationem imposturee attinet, dici potest : Mahomedem esse impostorem nobis non constat](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24878418_0110.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


