Le traité des trois imposteurs (De tribus impostoribus, M.D.IIC) : tr. pour la première fois en français ... précédé d'une notice philologique et bibliographique / par Philomneste junior [pseud].
- Date:
- 1867
Licence: Public Domain Mark
Credit: Le traité des trois imposteurs (De tribus impostoribus, M.D.IIC) : tr. pour la première fois en français ... précédé d'une notice philologique et bibliographique / par Philomneste junior [pseud]. Source: Wellcome Collection.
98/170 page 36
![tam exactam facultatem penetrandi ejusmodi myste- ria. Ut nihil de infinitate minuti populi aut rusticorum dicam, quibus alimentorum suorum quaesitio pro summa rationis est; reliqua bona fide vel adsumunt, vel rejiciunt. Ita scilicet minimae orbis parti superest, quae omnes religiones ponderet, suam exacte conferat, rationes veritatis vel fraudis, in quibus nempe minu- tiis decipi posset, probe discernat; sed potior numerus aliorum fidem, ut plurimum rerum sacrarum Profes- sorum, quorum scientia et judicandi in sacris facultas notoria habetur, sequitur. Idque in quavis religione, quod potissimum faciunt ii, qui legere et scribere nequeunt, aut quod legant non habent. Notandum autem erat quod hic non suf- ficiat, religionis aliciijus Doctores judicio et experien- tia professa satis accuratis pollere, ut vera a falsis discernere queant; sed et reliquis certo certius et ju- dicio non minus accurato id constare debet, insuper, habere illos verum a falso discernendi non modo fa- cultatem, [sed] et [manifestandi] voluntatem. Certi quippe adprime esse debemus, nec falli nec fallere eum velle, qui ejusmodi scientiam et voluntatem pro- fitetur. Et qualem hic inter tot diversissimos etiam unius sectm palmaidse Doctores electionem faciemus? Quan- do enim socios et collegas intuemur, qui in pluribus](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24878418_0098.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


