De praxi medica Salernitana commentatio cui praemissus est Anonymi Salernitani de adventu medici ad aegrotum libellus e Compendio Salernitano saec. XII, MSS / editus auctore A.G.E. Th. Henschel.
- August Wilhelm Henschel
- Date:
- 1850
Licence: Public Domain Mark
Credit: De praxi medica Salernitana commentatio cui praemissus est Anonymi Salernitani de adventu medici ad aegrotum libellus e Compendio Salernitano saec. XII, MSS / editus auctore A.G.E. Th. Henschel. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
23/28 page 21
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![/ 21 medicas, quae manifesto Salernum et Italiam inferiorem significant. Huc referendi sunt cibi aegro- tis concessi, terrae australis poma (mala Punica), quae praescribuntur, et einulsio ex amygdalis facta, quae Salerni praecipue in usu fuit, id quod ex libello inedito Petri Musandini in bibliotheca regia Vratislaviensi asservato, quo copiosissime ac diligentissime de ea componenda agitur, luculen- ter apparet. Salernitanam libri originem produnt etiam nimia diligentia, quae in diaetam impen- ditur, (in qua vel vetus illa nxiauvi] Hippocratis non deest), et medicamentorum delectus, maxime violarum, malvarum, cucumerum et foeniculi seminum cum radice Brusei (h. e. Rusci aculeati L.) et Asparagi, (quae remedia in Compendio Salernitano magnum pondus habent et in quavis fere pa- gina commemorantur), item penidiorum, quae iani ad pharmacopoeam Salernitanis propriam pertinent. Praeterea eam rem, quod in therapia ubique temporum anni ratio habetur, in universum quidem Hippocratis esse diximus, modum autem, quo illorum ratio ducitur, specialiter Salernitanis tri- buerimus, quum argumento partis primae libelli cuiusdam ,,de aegritudinum curatione14, qui compen- dio Salernitano inest, tam plane respondeat, ut is fere pro commentario in nonnullos libri nostri locos haberi possit. Postremo infitiari non possumus , eum monachici istius temporis menti tam egregie convenire et rationem, qua in monasteriis Salernitanis externa curandi via tradebatur, tam bene ex- hibere, ut tempore, quo scriptus est, nisi Salerni scriptus esse non possit. — MI. lam vero alterum libelli nostri argumentum respicere debemus, quo is inter mediae aetatis libros insignis est et vitam medicorum practicam, qualis illo tempore fuit, quasi imagine expressam praebet, h. e. institutionem medici, qua ratione ad aegroti lectum gerere se debeat. Quae disciplina quin diligentissima consideratione dignissima sit, vix potest dubium esse, quum ea medicorum istius temporis mores atque consilia modo fere dramatico admodum ingenue et simplici- ter ac nonnunquam vere amabiliter exponantur. Semper quidem medici ad aegrotos decorum atque dignitatem quandam servarunt et prudentia quadam ducti, quae ad finem licitum consequendum ar- tibus licitis nitebatur, egerunt: id quod maxime necessarium fuit, quam diu altioris solidiorisquae artis vivendi gnari imbecillos homines ratione paedagogica et psychologica dirigebant, cuius rei iam veteres illi omnis humanitatis principes, Graecos dico imprimis Hippocrates ipse et qui eum secuti sunt, item interpres eorum, Galenus graecissans primi praeceptores nostri fuerunt*). Ad ea, quae veteres scriptores de ista operae medicorum parte docuerunt, supplenda praecipue idoneus est libellus, quem supra typis imprimi curavimus, quippe quo de eadem re, quoad media aetate chri- stiana spectata est, disputatur et lacuna historiae artis medicae expleatur. Ac primum quidem in eo medicum pro temporis ratione, quo fiducia in religione (ecclesia) posita multo magis quam hodie valebat, et medicina maximam partem a clericis vel saltem a fratribus laicis vel monasteriorum fa- miliaribus **) exercebatur, tanquam religiosam muneris sui consecrationem prae se ferentem videmus, *) cf. Hippocratis libros vix dubie genuinos „de decenti habitu1* et „de medico** inscriptos; medicorum post Hip- pocratem libellos „de arte“, „Praeceptiones“, „de Affectionibus** (Ed. Kuehn II. p. 405) et Epidem. VI. sect. 4. (Ed. Kuehn III. p. 003); Galeni denique in commentariis doctissimis ad locos modo citatos (Ed. Kuehn XVIII. P. II. p. 135—152). Sed schola Ilippocratica nusquam tam diligenter singula respicit, quam libelli nostri auctor: Galenus sane paullo copiosior est. *’) Quod vulgo Oettero maxime auctore creditum est, medicinam media aetate nisi a clericis exercitam non esse, examini denuo erit subiiciendum. Nam equidem in perscrutanda medicinae historia nonnulla inveni, quae me facile commo- vere possint, ut sententiae isti fidem derogem. De qua re alio loco verba faciam.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22474602_0025.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)