Dissertatio medica inauguralis, de amenorrhoea ... / Eruditorum examini subjicit Thomas Kincaid Wint.
- Wint, Thomas Kincaid.
- Date:
- 1807
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio medica inauguralis, de amenorrhoea ... / Eruditorum examini subjicit Thomas Kincaid Wint. Source: Wellcome Collection.
28/36 page 22
![vix autem operae pretium erit, quoniam inter omnes fere medicos nunc consentitur, nulla medicamenta existere, quae uterum stimulan¬ di vi propria polleant. Castoreum, assafoeti- da, hydrargyrus, helleborus niger, sinapis al¬ ba, rubia tinctorum, ruta, et juniperus, hoc consilio usui olim commendata fuere ; longior - autem usus, et scientia rerum accuratior, haec in amenorrhoea fere omnino inepta esse edocu¬ erunt. Hydrargyrus certe caute adhibitus, vi ejus stimulante, haud parum valeat; aloem quoque e stimulo, quem intestino recto praebet, uterum huic vicinum afficere posse minime dubium.est.', Ad hujusmodi stimulantia epis- pastica ad pubem admota pertinent; horum au¬ tem virtutibus parum fidendum est. Galva- nismus et ictus electrici in plurimis exemplis maximo cum beneficio adhibiti fuere; cauto autem opus est. Nec sane hic Venus legiti¬ me culta praetereunda, quae utero stimulus validissimus est. His adjici queant remedia externa, quae sanguinis fluxum uterum ver¬ sus, vel ad partes ei vicinas, promovendo '])rosimt.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31968156_0028.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


