Disquisitio circa telam cellulosam anatomica, physiologica et pathologica : dissertation inauguralis medica ... / auctor Comes Ernestus de Bylandt.
- Bylandt, Ernst, Graf von.
- Date:
- 1838
Licence: Public Domain Mark
Credit: Disquisitio circa telam cellulosam anatomica, physiologica et pathologica : dissertation inauguralis medica ... / auctor Comes Ernestus de Bylandt. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
32/74 (page 32)
![t i numero gradum animalia vertebrata occupant, eo magis etiam quantitatem telae cell. augeri. In animalibus, quae vertebris carent, in gelatinosam substantiam degenerat, usque dum in animalibus imperfe- ctissimis, ut iu Polypis atque Medusis penitus in tenuem gelatinam commutetur, quod Fourcroy cbemicis ana- lysibus satis ostendit. Haec gelatina, quoad formam qui- dem illi respondet, reapse vero maxime a granulosa ma- teria abhorret, ut eam in prima fetus formatione ob- servavimus. 4. In formata tela cell. quam eam dicimus, quae cer- tis filorum primitivorum conjunctionibus in membrana- ceas ac cellulosas formas transigitur, forma latitudinis praevalet, itaque membranaceus illi habitus redditur. Membranae in vesiculas immutantur, ut membrana bya- loidea. Vesiculae humoris aquei oculo non armato dif- ficile, in medulla atque vesiculis adiposis acutius digno- sci possunt. Tum tela cell. paullatim per serosas et sy- noviales vesicas in dcrmatica organa commutatur, quod ex historia evolutionis vidimus. Vesicularum adiposarum structuram disquisiturus a modo amputato pede humano vesiculam adiposam pisi magnitudinem habentem sub cute resolvi, atque incisura, in ea contenta, liquida j)inguedinc remota, membranam hanc microscopio supposui, atque eandem quam supra amplificationem im]»endens, unam eandemque filorum pri- mitivorum structuram offendi ; magis tamen spisse con- juncta erant, quam in t. c. non formata, quae adiposas vesiculas inter sese conjungebat, eo tantum discrimine,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22481588_0034.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)