Dissertatio historico-medica inauguralis exhibens collectanea gynaecologica ex Talmude Babylonico ... / [Abraham Hartog Israëls].
- Israëls, Abraham Hartog, 1822-1883.
- Date:
- [1845]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio historico-medica inauguralis exhibens collectanea gynaecologica ex Talmude Babylonico ... / [Abraham Hartog Israëls]. Source: Wellcome Collection.
108/210 page 92
![Incipiente pubertate, oboriuntur menses, aetatis nempe anno XIII° et unius diei (Nidda, fol. 5«.); cujus rei vero mullae exstant exceptiones. Feminae, quarum tempore fixo menstrua fluunt, vocantur consuetae (ninDl); et ipsi menses consuetudo (riDl). Memorantur vero casus nonnulli infantum, qui mox post partum haemorrhagiam e genitalibus habue- runt: — sunt i aimudistae nonnulli, qui causam hujus phae* nomeni in compressione quaerant, quam infantes subierant transientes per uterum (pelvim) angustum; alii autem talem causam posse exstare non credunt, dieuntque a non nesse in utero contusiones membrorum (Chulin, 51 a.) sed haemorrhagiam e genitalibus, quae infantibus mox post partum accidit, sponte exoriri (Ib. ib.). Tales casus narrantur in Tractatu Nidda, (fol. 32 a.): »Dixit R. »J o s e: factum est in Ein Bul, quod (infans) lavari »debebat ante matrem f infans enim ob illam haemorrha- giam pollutus erat, et lavandus ut iterum mundus fieret. Similem casum narrant Rabbini obvenisse reo Rabbi in Beth Schearim; et R. Joseph casum talem refert, qui contigit Pumbedithae I). I) Nostris temporibus certe non desiderantur observation es, qui- bus non quidem mox post partum , sed primo tamen jam anno menses prodierunt. Sic Doct. Wilde (Gememsame deutsche Zeitschrift von Busch, M e n d e und R i t g e n. Bd. FI. p, 43]) narrat de puella quadam 2 Vi annos nata , cui pili jam erupti fuerunt circa pudenda, et menses regulariter prodierunt; et asserit idtm auctot, se in puelia novem mensium haemorrhagiam spon- taneam ex genitalibus observasse, quae tamen sponte iterum desiit. Et vir Doct. Sehmalz (in S i e b e n h a a r ’s Encyklo- padie der Gerichtlichen Arzneikunde. Bd. I. />.600 ) dicit: sillad- »chen hei denen die Menstruation, im ersten oder in einem naebst- »folgendeij Lebensjnhre erschien , sind nicbt selten.”](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29338049_0108.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image