A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
134/468 (page 80)
![itemque co coelo, qiiod magis digerit. Ob quam causam in Africa nullo die aeger abstineri recte videtur. Malurius eliam puero, quam juveni, aestate, quam hieme, dari debet. Unum illud est, quod semper, qnod ubique servandum est, ut aegri vires subinde assidens medicus inspiciat, et quamdiu supere-5 runt, abstinentia pugnet; si imbecilbtatem vereri coeperit, cibo subveniat. Id enim ejus officium est, ut aegrum, neque su- pervacua materia oneret, neque imbeciUitatem fame prodat. Idque apud Erasistratum quoque invenio : qui quamvis parum docuit, quando venter, quando corpus ipsum exinaniretur, 10 dicendo tamen haec esse videnda, et tuni cibum dandum, quum corpori deberetur, satis ostendit, dum vires superes- sent, dari non oportere; ne deiicerent, consulendura esse. Ex his autem intelligi potest, ab uno medico nuiltos non posse curari: eumque, si artifex est, idoneum esse, qui non multum 1,^ ab aegro recedit. Sed qui quaestui serviunt, quoniam is ma- jor ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt; ut in hac ipsa re. Facile est enim dies vel accessiones numerare iis quoque, qui aegrum raro videnl: ille assideat necesse est, qui, quod sohim opus est, 20 visurus est, quando nimis imbecilius futurus sit, nisi cibum ; acceperit. In pUiribus tamen ad initium cibi dies quartus t aptissimus esse consuevit. \ Est autem aba etiam de diebus ipsis dubitalio; quoniam if antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquama, tunc de aegris judicaretur, xQLOc^ovg nominabant ■ [adeo ut Hippocrates (Aph. IV, 61 ; Coac. 142), si alio die febris 1, desiisset, recidivam timere sit solitus]. Hi erant dies tertius, fi, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartusdecimus, unus et vicesimus; ita ut summa potentia septimo, deinde quarto- 30 decimo, deinde uni et vicesimo daretnr (cf. Aph. II, 23: (i Epid. I, 12; ffum. 4, 5, 6). Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum imparium accessiones exspectarent; deinde poslea , cibum, quasi levioribus accessionibus instantibus, darenl. Id Asclepiades jure ut vanum repudiavit; atque in nullo di«, 35 quia par imparve esset, iis vel majus vel minus pericuhim esse dixit. Interduni enim pejores dies pares (iunt; et oppor- tunius post eorum accessiones cibus datur. Nonnumquam](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0134.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)