A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
196/468 (page 142)
![CAPUT XVI [IX]. De Lienosis. At li enis, ubi affectus est, intumescit, simulcjue cum eo pars sinistra; eaque dura est, et prementi renititur; venter intentus est; aliquis etiam in cruribus tumor est; ulcera aut 5 omnino non sanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt (cf. Hipp. Intern. ajfect. § 31); in intenta ambulatione, cursuque dolor et quaedam difficultas est. Hoc vitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est; Lyibita tamen ratjgne, ne febrem ista, si nimium processerinT, exciteut. 10 Uncliones, frictionesque, et sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt; item lac et caseus: acida auteni maxinie conveniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, et niagis etiam, quod scilla conditum est, expedit. Edenda suut sal- samenta, vel oleae ex muria dura; tinclae in aceto lactucae 15 intubique , ex eodem betao, ex sinapi asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, ejusdem geueris venatio. Potui vero jejuno dari debet absinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum 1 subinde tinctum sit: liaec enim vel praecipue lienem coercet. 20 , Quod animadversum est in iis animalibus, quae apud hos fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari 1, vinum tenue, austerum; oniniaque in cibis et potionibus, quae urinae movendae sunt. Praecipueque ad id valet vel trifolii semen, vel cuminum, vel apium, vel serpyllum, vel 2: cytisus, vel portulaca, vel nepeta, vel thymum, vel hysso- pum, vel satureia: haec enim inde commodissime videntur humorem educere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur: praecipueque eruca et nasturtiuni lienem extenuant. Impo- (j nenda quoque extrinsecus sunt, quae levent. Fit ex unguento 3 (i et palmulis; fit ex lini et nasturtii semine, quo vinum et d oleum adjicitur: fit ex cupresso viridi et aridaficu: fit ex sinapi, cui sevi hircini a renibus quarta pars pouderis adji- citur, teriturque insole, et protinus imponitur. Mullisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo 3 assumere, et muriam ejus cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam, vel corticem (,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0196.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)