A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
197/468 (page 143)
![ejiis cum fiirfuribus, aut ipsuni cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur. CAPUT XVII [X]. De Renum raorbis. ,5 At renes ubi affecti sunt, diu male liabent. Pejus est, si frequens biliosus vomitus accedit. Oportet conquiescere; cubare molliter; solvere alvum; si aliter non respondet, etiam ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibuni, neque potionem frigidam assumere; abstinere ab omnibus osalsis, acribus, acidis, pomis; bibere liberaliter; adjicere modo cibo, modo potioni piper, porrum, ferulam, album papaver, quae maxime inde urinam movere consuerunt. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera pur- gauda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, snuclei ex pinu silvestri duodecim, anisi qiiod tribus digilis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa. Si vero dolor tantum levandus est, ejusdem cucu- meris semina triginta, iidem nuclei viginti, nuces graecae quinque, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. )Ac super quoque recte quaedam malagmata injiciuntur; maximeque ea, quae humori extrahendo sunt. CAPUT XVIII [XI]. De intestinorum morbis, et primo de cholera. A visceribus ad intestina veniendum est, quae sunt et . acutis et longis morbis obnoxia, Primoque facienda mentio est cholerae [cholera noslras); quia commune id stomachi atque intestinorum vitium videri potest; nam simul et dejeclio et vomitus est; praeterque haec inflatio est, intestina tor- quentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra, vel varia. Ergo eo nomine morbum i: hunc yo?jQav Graeci nominarunt. Praeter ea vero, quae I siipra comprehensa sunt, saepe etiam crura manusque con- 1 'trahuntur, urget sitis, anima deficit: quibus concurrentibus](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0197.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)