A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
198/468 (page 144)
![iion niiriim cst, si subito quis moritur. Neque tamen ulli morbo miiiori momenlo succurritur. Protinus ergo, ubi isfa coeperunt, aquae tepidae quani plurimum bibcre oportet. et vomere. Vix umquam sic non vomilus sequitur; sed etiam si non incidit, miscuisse tamen novam materiam cor- ruptae prodest; parsque sanitatis est, vomitum esse sup- pressuni. Si id iucidit, protinus ab omni polioue abstinendum est. Si vero tormina sunt, oportet frigidis el liumidis fomentis stomachum fovere; vel si venter dolet, iisdem egelidis sic, ut venler ipse mediocriter calentibus juvetur. Quod si vehe- menter et vomitus, et dejectio, et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt quae vomuntur, nondum vino maturum tcmpus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est: admovendumque naribus est pulegium ex acelo; vel polenta vino adspersa, vel menta secundum naturam est. At quum discussa cruditas est, tum magis verendiim est, ne anima deficiat, Ergo tum confugiendum est ad vinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixlum; vel polenta adjecta, vel infracto pane, quem ipsuni quoque assumere expedit; quotiesque aliquid aut stomachus, aut venter effudit, toties per haec vires restituere. Erasistralus primo tribus vini guttis, aut quinis aspergendam potionem esse dixit; deinde paulatim merum adjiciendum (cf. Cael. Aur. Acnl. III, 21). Is, si et ab initio viuum dedit, et nie- tum cruditalis sequutiis est, non sine causa fecit: si vehe- wentem infirmitatem adjuvari posse tribus gultis putavit, erravit. At si inanis est homo, et crura ejus contrahuntur, inlerponenda potio absinthii est. Si extremae partes corporis frigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adjectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his qui- dem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superimponendum. Ubi is constitit, dormire oportet: postero die utique a potione abstinere: die tertio in balneum ire: paulatim se cibo refi- cere, somno[que] qiiisquis facile acquiescit; itemque las- siludine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est: tum cibis, vinoque utendum est.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0198.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)