A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
205/468 (page 151)
![C APUT XXVI [XIX] De venlris fluxu. Levior etiain, dum recens, dejectio est; ubi et liquida alvus, et saepius quam ex consuetudine ferlur, atque inter- dum tolerabilis dolor est, interdum gravissimus; idque pejus est. Sed uno die fluere alvum saepe pro valeludine est: alque etiam pluribus, dum febris absit, et intra septimum diera id conquiescat. Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, uliliter etTunditur. Verum spatium periculo- sum est: interdam enim tormina ac febriculas excitat, vires- que consumit. Primo die quiescere satis est; neque impetum ventris prohibere : si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere; simansit, abstinere non solum a cibo, sed etiam a potione; postero die, si nihilominus liquida alvus est, aeque conquiescere; paulum adstringentis cibi sumere ; tertio die in balneum ire; vehementer omnia praeter ventrem perfri- care; ad ignera lurabos, scapulasque admovere; cibis uti, sed ventrem contrahentibus; vino nOn multo, meraco; si postero quoque die fluet, plus edisse, sed vomere; et ex toto, donec conquiescat, conlra siti, fame, vomitu niti. Vix enim fieri potest, ut, post hanc animadversionem, alvus non contrahatur. Alia via est ubi velis supprimere : coenare, deinde vomere: postero die in lecto conquiescere; vespere ungi, sed leniter; deinde panis circa selibrani ^ vino ami- neo mero suraere; tum assum aliquid, niaximeque avem; et postea vinum idem bibere aqua pluviatili mixtum: idque usque quintum diem facere, iterumque vomere. Frigidam autem assidue potionera esse debere, contra priores aucto- res Asclepiades affirmavit, et quidem quam frigidissimam. Ego experimenlis quemque in se credere debere existimo, cab'da polius, an frigida utatur. Interdum autem evenit, ut id pluribus diebus neglectum, curari difficilius possit. A vo- mitu oportet incipere: deinde postero die vespere tepido loco ungi; cibum modicum assumere, vinum meracum quam asperrimum; impositam super ventrem habere cum cerato rutam. In hoc autem alTectu corporis neque ambulatione, neque frictione opus est: vehiculo sedisse, vel magis eliani](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0205.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)