A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
327/468 (page 273)
![poslulant, et ipsa diversa sunt, et aliter aliterque curantur. Igilur in superioribus palpebris vesicae nasci solent pingues gravesque, quae vix attollere oculos sinunt, levesque pitui- tae cursus, sed assiduos, in oculis movent. Fere vero in spueris nascuntur. Oportet, compresso digitis duobus oculo, atque ita cute intenta, scalpello transversam lineara incidere, suspensa leviter nianu, ne vesica ipsa vulnerelur: et, ut lo- cus ei patefactus est, ipsa prorumpal; tum digitis eam ap- prehendere, et evellere (P. Aeg. VI, 14). Facile autem se- loquitur. Dein superinungi collyrio debetex iis aliquo, qno lip- pientes oculi superinunguntur (cf. VI, 6) : paucissimisque die- bus cicatricula inducitur. Molestius est ubi incisa vesica est: efiFundit enim humorem; neque postea, quia tenuis admoduni est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid imponen- :iodum est, quae puri movendo sunt (cf. V, 3 et 9, 10 sqq.). 2. In eadem palpebra supra pilorum locnm tuberculum parvulum nascitur, quod a siniilitudine hordei, a Graecis y.QL7)-r] nominatur. Tunica quiddam, quod difficulter mature- scit, comprehensum est. Id vel calido pane, vel cera subinde :20 calefacla foveri oportet sic, ne nimius is calor sit, sed fa- cile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquilur. Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et, quidquid intus humoris est, exprimi: eodem deinde vaporc postea quoque foveri et superintmgi, donec ad sani- :25 tatem perveniat. 3. Alia quoque quaedam in palpebris huic non dissimilia nascuntur; sed neque utique figurae ejusdem et mobilia, simul atque digito vel huc vel illuc impelluntur: ideoque ea %a ?.dtLU Graeci vocant (P. Aeg. VI, IG). Haec incidi debent, 30 si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub cartilagine, ab interiore: dein scalpelli manubriolo diducenda ab integris parlibus sunt. Ac, si intus plaga est, inungendum primo le- nibus, deinde acrioribus: si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur. ;35 4. Unguis. vero, quodTETep-uyioi^Graeci vocant (P. Aeg. VI, IS), est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupiilam quoque pervcnit, eique of/icit. Saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. CELSUS. 18 I](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0327.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)