A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
349/468 (page 295)
![Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem perlinent, supra (cap. 16) compreliensa sunt. 2. Praeter liaec evenit, ut in quorumdam ventribus vari- ces sint, quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in 5 cruribus esse consuevit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo (cap. 31). CAPUT XVIIL De testiculorum morbis. Venio autem ad ea, quae naturalibus partibus circa testi- •JOculos oriri solent: quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis iiabent: nam sanguinem non eniittunt, et omni sensu caretit: dolent autem in ictibus et inflammationi- biis tunicae, quibus ii conlinentur. Dependent vero ab in- loguinibus per singulos nervos, quos KQ£^a6tr}Qccg Graeci nominant: cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae iXvtQoeLdijg a Graecis nomina- tur. Super eam valentior tunica est, quae interiori vehemen- 20ter ima parte inhaeret: SaQtov Graeci vocant. Multae de- inde membranulae venas et arterias, eosque nervos compre- hendunt; atque inter duas quoque tunicas superioribus parti- bus leves parvulaeque sunt. Ilactenus propria utrique tesli- culo et velamenta et auxilia sunt. Comnninis deinde utrique, 25 omnibusque interioribus sinus est, qui jam conspicitur a no- bis: 6o-/,£ov Graeci, scrotum nostri vocant. Isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus, a superiore tantum cir- cumdatus est. Sub hoc igitur plura vitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere pro- .% posui, modo his integris .fiunt. Siquidem interdum vel ex morbo primum inflaminatur, deinde postea pondere abrum- pitur; vel ex ictu aliquo protiniis rumpitur tunica, quae di- ducere ab inferioribus partibus inteslina debuit: tum pondere eo devolvitur aut omentiim, aut etiam intestinum: idque ibi 35reperta via, paulatim ab inguinibus in inferiores qiioque par- tes nisum, siibinde nervosas tunicas, et ob id ejus rei pa- tientes, diducit. 'EvteQoxi^lrjv^ et £7CL7tlox^Xi]v Graeci \o-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0349.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)