A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
350/468 (page 296)
![cant: apud nos indecorum, sed coniniune his, herniae no- men est. Deinde si descendit onientum, nuniquam in scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve con- versum, aut alio quo modo collocatum est: itemqiie, si re- tentus est spiritus, non magnopere increscit, taclu vero in-5 aequalis est et mollis et luljricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammalione modo minuitur, modo increscit; estque fere sine dolore, et quum conquiescit ali- quis aut jacet, interdum ex toto desidit, interduni sic divi- ditur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant: at clamore, to et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, cre- scit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum, et tactu laeve: idque, quod subest, lu- bricum est; si pressuni est, ad inguen reverlitur; diniissum- que, iteruni cum quodam quasi murmure devolvitur. Et idis quidem in levioribus malis evenit. Nonnumquam autem ster- core acceplo vastius tumet, retroque compelli non potest: adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini: nonnumquam stomachus quoque affectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam etiam nigram. In-20 tegris vero membranis interdum eam partem humor distrin- git. Atque ejus quoque species duae sunt. Nani vel inter tunicas is increscit, vel in membranis quae ibi circa venas et arterias sunt, ubi eae gravatae occalluerunt. Ac ne ei quidem humori, qui inter tunicas est, una sedes est. Nam25 modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci comniuni nomine, quidquid est, vdQOxtj- ly]V appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine, quo priora, ha- bent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam pro-30 pria; communia, quibus humor deprehenditur; propria. qui- bus locus. Humorem subesse discimus, si tumor est, num- • quam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propfer famem, aut propter febriculam , maximeque in pueris: isque mollis est, si non nimius humor subest; at si is vehementerss increvit, renilitur sicut uter replelus et arcte adstrictus: ve- nae quoque in scroto inflantur; et, si digito pressimus, cedit humor, circiimfluensquo id, quod non premitur, attollit, et](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0350.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)