A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
406/468 (page 352)
![Ubi is tumor exlenuatus est, rursus ad ordiiieni vitae rever- tenduju est. CAPUT XL De ossibus luxatis. Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. Mo- 5 ventur autem ea sedibus suis duobus modis; nam modo,quae juncta sunt inter se deliiscunt ; ut quum latum scapularum os ab humero recedit; et in bracliio radius a cubito; et in crure tibia a sura; et interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit; modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prio-10 ribus dicam. Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus ca- vus est, depressusque digitus sinuminvenit: deinde gravisin- flammatio oritur; atque in talis praecipue: siquidem febres quoque, et cancros, et nervorum vel dislentiones, vel ri- gores, qui capul scapulis atinectunt, movere consuevif. Quo-15 rum vitaiidorum causa facienda eadem sunt, quae in ossibus mobilibus laesis proposita sunt; ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa nunK|iiam rursus intersejnn- guntur; et, ul aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amit- titur. Maxilla vero, et vertebra , omnesque arliculi, quum?o validis nervis comprehendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis, vel infirmatis; faciliusque in pueris et adolescentulis, quam in robustioribus. Hique eia- buntur in priorem [et in posteriorera, in interiorem] et in ex- teriorem partem; quidam omnibus modis, quidam certis:25 suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria cujusque. Siquidem semper ea parte tumor est, in quam os prorumpit; ea sinus, a qua recessit. Et haec quideni in om- nibus deprehenduntur: alia vero in singulis; quae siinul at- que de quoque dicam, proponenda eiunt. Sed ut excidere 3o omnes articuli possunt, sic non omnes reponunlur. Caput enim nuinquam compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam repone- retur, inllammationem movit. Rursum, qui nervoruin vitio prolapsi sunt, compulsi quoque in suas sedes itcrum excidunt. 35](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0406.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)