A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
58/468 (page 4)
![se habere. Saepe vero etiam nova incideregenera morborum, in quibus nihil arthuc usus ostenderit, et ideo necessarium sit animadvertere, unde ea coeperint; sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc, quam illo, potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persequuntur. Evi- 5 dentes vero eas appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit, anfrigus; fames, an satietas; et quae similia sunt; occursurum enim vitio dicunt euni, qui originem non ig- norarit. Naturales vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus; cibum potionemque et assu-10 mimus et concoquimus: itemque per quas eadem haec in om- nes membrorum partes digeruntur. Tumrequiruntetiam, quare venae nostrae modo submittant se, modo attollant; quae ratio somni, quae vigiliae sit: sine quorum notitia neminem putant vel occurrere, vel mederi morbis inter haec nascentibus posse. 15 Ex quib.HS quia maxime pertinere ad rem concoctio videtur, huic potissimum insistunt; et, duce alii Erasistrato, teri cibum in ventre contendunt; alii, Plistonico Praxagorae discipulo, putrescere; alii credunt Hip])ocrati, per calorem cibos conco- qui: acceduntque Asclepiadis aemuli, qui, omnia istavanaet20 supervacua esse, proponunt: nihil enim concoqui, sedcrudam materiam, sicut assunita esl, in corpus omne diduci. Et haec quidem inter cos parum constant: illud vero convenit, alium (landum cibum laborantibus, si hoc; alium, si illud verum est. Nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui facillime leri 25 possit; si putrescit, eum, in quo hoc expeditissimum est; si calor concoquit, eum, qui maxime calorem movet: at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur; ea vero su- menda, quae maxime manent qualia assumta sunt. Eademque ratione, quum spiritus gravis est, quum somnus aut vigilia30 urget, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qua- liter eveniant, perceperit. Praeter haec qnum in interioribus partibus et dolores et morborum varia genera uascantur, ne- minem putant his adhibere posse rcmedia, qui ipsas ignoret. Necessarium ergo esse incidere corpora mortuorum, eorum-35 que viscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines, a regibus ex carcero acceptos, vivos inciderint, considerarintque,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0058.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)