A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
59/468 (page 5)
![etiamnttm spiritu remanente, ea, qiiae natnra ante clausisset,. eorunique posituni, colorem, figuram, magnitudinem, ordi- nem, duritiem, moUitiem, laevorem, contactum; processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, 5 sive quid partem alterius in se recipit. Neque enim, quum dolor iutus incidit, scire quid doleat, eum, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit: neque cu- rari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui, quid sit, ignoret. Et quum per vulnus alicujus viscera patefacta sunt, eum, loqui sanae cujusque colorem partis ignoret, nescire quid in- tegrum, quid corruptum sit; ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus imponi remedia, comper- tis interiorum et sedibus et figuris, cognitaque eorum magni- tudine: similesque omnia, quae [intus] posita sunt, rationes ishabere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, ho- minum nocentium, et horum quoque paucorum , suppliciis, re- media populis innocentibus saeculorum omnium quaeri. Contra ii, qui se s^TCSLQiKOvg ab experientia nominant, evidentes quidem causas, ut necessarias, amplectuntur : ob- 20 scurarum vero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non comprehen- sibilis natura sit. Non posse vero comprehendi, patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia; quum de ista re, neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medi- cos conveniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat, quam Herophilo ? cur huic potius , quam Asclepiadi ? Si ra- tiones sequi velit, omnium posse videri non improbabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sani- tatem. Ita neque disputationi, neque auctoritati cujusquam jofidem derogari oportuisse: etiam sapientiae studiosos maxi- mos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret; nunc illis ver- ba superesse, deesse medendi scientiam. Differre quoque pro natura locorum genera medicinae; et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos !5eae causae facercnt, quae ubique eaedem essent, remedia qnoque ubique eadcm essc debuisse. Saepe eliam causas apparere, ut pnta lippitudiiiis, vulneris; neque ex-his patere niedicinam. Quod si scientiam hanc non subjiciat evidens](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0059.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)