A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1859
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Cornelii Celsi De medicina, libri octo / ad fidem optimorum librorum denuo recensuit adnotatione critica indicibusque instruxit C. Daremberg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
82/468 (page 28)
![Ex tempeslatibus vero optimae aequales siint, sive frigitlac, sive calidae: pessimae, quae maxime variaiit (cf. Aph. III, 1 et 8). Quo fit, ut autumniis plurimos opprimat (cf. Aph. 111,9); nam fere meridianis teniporibus calor; nocturnis atque matulinis, simulque etiam vesperlinis, frigus est. 5 Corpus ergo, et aestate, et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur; sed, ut eo tempore id maxime fit, sic qnandocumque evenit, noxium est. Ubi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluvii quam tantum nebulosi, nubilive: optimique k hieme, qui omni vento vacant, aestate, quibus favonii per- flant. Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrio- nales, quam subsolani, vel austri sunt: sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere ventus ubique a niediterraneis regionibus veniens, salubris; a mari, gravis ig est. Neque solum in bono tempestatum habitu certior vale- tudo est; sed morbi quoque, si qui inciderunt, leviores sunt, et promtius finiuntur (Aph. III, 8; EpicL II, 1, 5). Pessimum aegro coelum est, quod aegrum fecit; adeo ut in id quoque gcnus, quod uatura pejus est, in hoc statu sahibris mutatio 2c sit. At aetas media tutissima est, quae neque juventae calo- re, neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis se- nectus, acutis adolescentia magis patet. Corpus autein habi- lissimum quadratum est, neque gracile, neque obesum. Nam longa statura, ut in juventa decora est, sic matura senectute2c conficitur (Aph. II, 54): gracile corpus infirmum; obesum hebes est. Vere autein inaxime, quaecumque humoris motu novantur, in metu esse consuerunt. Ergo tunc lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus, quae aTto6rr]^ata Graeci nominant, bilis atra, quam iieXay%oUav appellant, sc insania, morbus comitialis, angina, gravedines, destillationes oriri solent. li quoque morhi, qui in articulis nervisque modo urgent, modo quiescunt, tunc maxime et inchoantur et repe- tunt (cf. Aph. III, 20). At aestas non quidem vacat pleris- que his morbis; sed adjicit febres vel confinuas, vel arden-3f tes, vel tertianas, voinitus, alvi dejectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros, et in ceteris quidem partibus, sed maxime in obscoenis; et quidquid sudore hominem resol-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756325_0082.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)