De venarum absorptione : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Ernestus Leopold. Grosheim.
- Grosheim, Ernst Leopold.
- Date:
- 1821
Licence: Public Domain Mark
Credit: De venarum absorptione : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Ernestus Leopold. Grosheim. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
18/44 (page 18)
![cebat, ipsumque Hallerum avium vasa, ohylifera late- bant; tamen in ansere et crocodilo adesse Humer, in testudine Hewson, in ciconia Brugmanns testantur etc. Neque firmioribus argumentis innititur sententia quasdam C, II. partes vasis lymphaticis carere. Late- bant cl. Hallerum vasa lymphatica Pleurae, Peritonaei, cerebri, tamen seriori tempore ea esse reperta non tacere debemus; atque ubi liudolphi autore membra- nae serosae iis destituuntur, tamen per eas resorbtio vasorum lymphaticorum fit, quare inanis est, haecco obiectio. Multum de funiculi umbilicalis vasis lympha- ticis dubitatum est. Monro ea denegans, venarum ab- sorbtionis argumentum esse dicebat. Mascagni in ope- re laudato de adulto solummodo liomine, de foetu nus- quam agit. Inventa esse a se Uttini 1] gloriatur; atta- men cl. Schregerii disquisitionibus iam prius confmma- ta esse videntur, nisi quoque ulli forsan in mentem venerit sentire, sanguinem inter partem uteri foetalem et maternam effusum ab iis susceptum ad foetum duci. Nimis exiguam esse ductus thoracici diametrum, quam quae miram stupendamque nonnunquam vel ci- borum vel potuum c qitorum quantitatem, per renes evacuatorum transmittere possit, multis argumentum habetur sufficiens,' non per sola lymphatica absorberi; in Halleri physiologia mentio fit potatoris, 200 fluidi mensuras assumentis etc; tamen adeo celeriter lym- pham moveri, ut secundum leges hydraulicas omnis ista quantitas transire possit, ex Soemmeringii et Em- mertii observatis evictum esse videtur, cum lympham 1] MechePs Archiv. T. 2, fasc, 2.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22482416_0020.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)