Epoch-making books in British surgery. I, "A system of surgery" by Master John Arderne / by Sir D'Arcy Power, K.B.E., F.S.A.
- D'Arcy Power
- Date:
- 1927
Licence: In copyright
Credit: Epoch-making books in British surgery. I, "A system of surgery" by Master John Arderne / by Sir D'Arcy Power, K.B.E., F.S.A. Source: Wellcome Collection.
10/16 page 6
![The following transcription of the two pages of illustration is supplied for those who are unskilled in reading fourteenth century manuscripts:— Plate I. 151 ita ut per nastare possit in ano infundi. Cum hac medicina curatus fuit Demetrius rex persarum a quodam Christiano in eaptivitate apud dictum regem retento. Qui quidam Christianus ditissimus factus est et ad terram Christianorum iussu dicti regis transmissus et cum eo multi captivi de Christianis cum ipso liberi dimissi sunt. Nota lucide alliaria. Panis cuculi, anglice Wodesoure, et crescit ob dumis, id est busches, et est quoddam trifolium sicut hie depingitur et fert flores albos et est herba ualde acida et eadem dicitur alliaria panis igitur cuculi. Mani- pulum minimum in drapella lineo in aqua madefacto et expresso sine contricione uoluatur uel in folijs lappacij acuti, id est reddok, et sub cineribus calidis coquatur ut non desiccetur postea extrahatur et con- teratur. Ponatur super emoroidas uel ficus uel eondilomata uel carnem mortuam ubicunque fuerit et ficus corrodit suauiter et remouet omnia predicta super omni re de mundo. Quando ergo commode potest haberi temp- tare non nocet. Nota de experimento regali. Experimentum regale quod errorem tarn prime digestiue quam jucunde feliciter ac mirifice emendat colorem que scelestum et innaturalem deponit et naturalem restaurat et bonum colorem facit. Recipe cynamoni zinziberis,galange,reubarbi antea subtilissime pulverizatur. Quibus addatur zucari equali- ter et inuicem. Tere. Hoc puluere utatur paciens in principio prandij ad pondus quinque denariorum in vino. Ista etiam medicina utilis est emoroidarum pacientibus quia frequenter sunt discolorati. Nota de sputo sanguinis. Contra epinia, id est sputum saniosum, et ulceracionem pulmonis et spiritualium. Recipe radices simphici, id est comferye,. radices liquirici et succum eiusdem et semen Nasturcij, id est cresses, et semen plantaginis antea tere et cum melle confice et fiat electu- arium ad predicta. Nota quod succus liquirici est quedam confeccio facta de succo liquirici in trans- marinis partibus et fit in latis laminibus ad modum glutis et est similis gluti et apotecarij hoc habent ad vendendum et vocatur Iude licorys id est Iuys licorys. Nota de emoroidarum dolentibus. Emoroidarum dolencium et inflatarum sine fluxu sanguinis fiat tabs cura. Et est sciendum quod si bono modo possent fieri non deberent localia remedia mitigatiua apponi nisi prius corpus mundificaretur cum farmacia, id est medicina laxitiua, ut est de mirobolanis predictis et flebotomia quia aliter mitigatiua minus ualerent. Mitigatiua pro emoroidis. Mitigatur dolendum ad emoroidas inflatas cum punctura et arsura ex calida causa ut ex ignita uel adusta. Est emplastrum de folijs malue communis in aqua decoctis et postea cum axungia porci bene contritis addito oleo rose, uel uiole, uellilij, uel camo- mille, uel communi si predicta non habeantur. Quo facto folia malue aqua expressa cum aliquo predictorum oleorum in patella bene frigentur : Postea super lanam carpinatam, uel stupas lini subtiles, de predictis maluis appone et calide applica miro modo mitigat dolorem. Si uero radix lilij poterit haberi et cum maluis coqueretur, ut dictum est, efficacius erit; et hoc emplastrum est satis commune quia in liyeme possunt haberi radices lilij potes facere ut de maluis dictum est, et si ambo haberi potuerit, efficacius erit emplastrum. Item pro eodem. Item mitigetur dolor et inflacio emoroidarum cum uitello oui dure assato et addito oleo rose et croco quibus inuicem contritos et cum lana apposita miro modo mitigat in omni causa et melius si predictis adderetur opium. Quorum si opium imponatur bee est proportio. [The quantity is not given in the MS.] Item pro eodem. Miro modo mitigare dicitur emplastrum de albumine oui crudo et oleo uiole simul uerberatis et appositis, uel coquuntur oua dura et eorum albuminia cum oleo rose et uiole, uel ambo, cum bombace apponatur calide dolorem emoroidarum placat et una nocte delet. Nota contra inflacionem emoroidarum. Hec est medicina quam ego Johannes Ardern Tansiualencia composui quam nunquam carere volui quia omnem inflacionem emoroidarum dolorem ac puncturam cum ardore mirifice mitigat et aufert, que sic fieri debet. Primo, Recipe succum tapsibarbasti et cum axungia porci a pelliculis mundatum et minutim incisum bene in mortares, uel in pelui, contundantur inuicem donee axungia bene de succo fuerit imbuta et postquam sic feceris permittatur ilia axungia cum succo simul stare per ix dies aut plus donee axungia viride appareat. Quo uiso iterum cum succo eadem bene contundatur. Et quando axungia de succo perfecte imbuta fuerit et colorata quod superfluum est.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30801175_0010.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


