Tractatus de glandula thyreoidea tam sana quam morbosa inprimis de struma eiusque causis atque medela / [August Wilhelm Hedenus].
- Hedenus, August Wilhelm, 1797-1862.
- Date:
- 1822
Licence: Public Domain Mark
Credit: Tractatus de glandula thyreoidea tam sana quam morbosa inprimis de struma eiusque causis atque medela / [August Wilhelm Hedenus]. Source: Wellcome Collection.
69/340 (page 49)
![cusa... dio cem est Democritus, qui feste .«Laértio. *) Hippocratis puellam. prima die ut virginem , secunda ut feminam salutavit, Referunt quoque, Jibertum Magnum, ex museo puellam ab oenopolio vinum pro hero adferen- tem vitiatam fuisse in itinere, deprehendisse, quod in reditu subinde cantillans mutatam haberet vocem ex acuta in gravem. ?7?) Nonne ex hac vocis mutatione et glandulae istius mutationem factam esse eo magis conjicere licet, cum et vox struma laborantium clara olim, nunc rauca evadat? Quidquid vero sit , nemi- nem equidem huic observationi circa recens vitiatarum collum inflatum institutae plenam fidem jam nunc tri- buere posse arbitrer, qui meminerit, quam faliax et ambiguum sit hesterni fili collo virginis circumdati po-- stridie nuptiarum/angustioris experimentum, in quo iamen solo hucusque innititur. Nam quam multum in ejusmodi re in sensus vix incurrente diligenter in- vestiganda inde pendeat, ex quanam materia, con- strictione seu relaxatione magis minusve obnoxia filum illud, ungulae divinae instar, a matre aviae dignilatem exoptante adhiberi solitum , deductum sit? an in colli ambitu emetiendo adtrahatur, aut laxetur? an accu- rate in eadem, qua heri, et hodie regione collo circum- detur? etc. vix est, quod moneamus. — Quae cum ita sint, 7/7. Osiandro 7^) adstipulor, qui istum colli tumorem inter conceptionis fallacia refert indicia. Ne- que tamen oleum et operam perdidisse putaverim, qui curam solertiorem in hac re, experimentis magis fal- lere nesciis, et virgine, quid agatur, nescia salvaque ejus verecundia, exploranda collocaverint, cum vel ——— Ad Aegen fellatricem. Cantasti male, dum fututa es, Aeple, Jam cantas bene; basianda mon es. | 172) lib. IX, 42. — 173) Riolanus]l. |. pag. eadem. 174) Crund- rifa der Entbindungskunst. Gótting. 1802. Vol. 1. p. 147, 4](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b33091547_0069.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)